Skip to main content

Full text of "De interrogationibus obliquis apud Ciceronem observationes selectae"

See other formats


- 



71 
D7. 



I T 



II 

i : 

: 










The person charging this matenal is re- 
sponsible for its return to the library from 
which it was withdrawn on or before the 
Latest Date stamped below. 

Theft, mutilation, and onderlining of books are reasons 
for discipllnary action and may result in dismissal from 
the University. 
To renew call Telephone Center, 333-8400 

UNIVERSITY OF ILLINOIS LIBRARY AT URBANA-CHAMPAIGN 



DEC 1 m 
SEP 2 5 W 



L161— O-1096 



Digitized by the Internet Archive 

in 2012 with funding from 

University of lllinois Urbana-Champaign 



http://archive.org/details/deinterrogationiOOguts 



DE INTERROGATIONIBUS OBLIQUIS 
APUD CICEKONEM 

OBSERVATIONES SELECTAE. 



DISSERTATIO 

INAUGURALIS PHILOLOGICA 

QUAM 

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES 

AB 

AMPLISSIMO PHILOSOPHORUM ORDINE 

1N 

UNIVERSITATE FRIDERICIANA HALENSI 
CUM VITEBERGENSI CONSOCIATA 

EITE CAPESSENDOS 

UNA CUM THESIBUS ADIECTTS 

DLE XX M. MAII MDCCCLXXXV HOEA XII 

PUBLICE DEFENDET 

AUCTOE 

WILLIBALDUS OTTO GUTSCHE 

.ZULLICHAVIENSIS. 

ADVEESAEH EEUNT: 

MAXLMILIANUS HAULITZSCHKE, CAND. PHIL. 
BRUNO HEBESTREIT, CAND. PHIL. 



HALIS SAXONUM. 

TYPIS EXPEESSIT H. W. SCHMIDT. 

MDCCCLXXXV. 



G~l. i <j\x 



%1\ 

t 7> U 






PATRI CARISSIMO 

S. 



Eduardus Becker in accuratissima illa disputatione *), quae 
„de syntaxi interrogationum obliquarum apud priscos scriptores 
latinos" inscripta est, cum normam illarum interrogationum 
atque regulam constituisset, simili ratione, quae Ciceronis con- 
suetudinis essent propria, cognoscere certasque usus Ciceroniani 
leges tradere haud alienum a studiis nostris videbatur. Quae 
res lam 0. L. F. Hoppio 2 ) digna videbatur, in quam diligentius 
mquireret, sed m eas tantum, in quibus coniunctivus coniugationis 
penphrasticae exstat, interrogationes laborem et operam contulit 
Tah autem materiae circumscriptione cum Ciceronis dicendiratio 
accurate explanari vix posset, ego omnibus Ciceronis scriptis 
perlectis eas potissimum, quae propriis particulis sunt instructae 
interrogationes tractavi; praetarea singularium quorundam dicendi 
generum quae memorabilia mihi videbantur exempla diligenter 
colhgere et disponere studui. Itaque in primo huius dissertatio- 
nis capite de mterrogationum obliquarum simplicium particulis 
disputabo, deinde de interrogationum obliquarum singularibus 
quibusdam formis, tum de interrogationibus disiunctivis, denique 
in appendice certa quaedam enuntiatorum genera cum inter- 
rogationibus obliquis aliqua ratione cognata tractabo. 

Caput I. 

De interrogationum obliquarum simplicium 

p a r t i c u 1 i s. 
§ 1. Interrogationum obliquarum duo sunt genera, quorum 
alterum ex iis, quae particulis interrogativis instructae sunt 
constat, alterum pronominibus aut adverbiis interrogativis enun- 
tatio pnmario subiungitur. Ego nunc de priore tantum genere 
disputabo. Atque initio quidem pauca de iis. e quibus inter- 
ro gationes pendent, verbis dicam. Primum autem verba quae- 

») W.Studemund: Stud. auf dem Gebiete des arch. Lateins. Berlin 1873 
L ) Prgr. Gymnasii Gnmbinnensis. 1879. 

f 24653 l 



— 6 — 

rendi commernoremus oportet, in quibus praecipue structura 
interrogativa propriam suam vim habet, velut quaerere, requirere, 
rogare, interrogare; deinde verba sentiendi nominanda sunt, ut 
addubitare, ambigcre, animadvertere, attendcrc, audire, communi- 
care, considerare, consulere, deliberare, dubitare, ignorare, investi- 
gare, iadicare, nescire, scirc, spcctare, videre; tum verba decla- 
randi velut ascribere, constituere, diccre, disserere, docerc, ferre, 
perscribcre, rcscribere, respondcre, scribere, statuere; denique 
substantiva et adiectiva cum verbis coniuncta et imper- 
sonalia, velut causa fit, ccrtamcn est, consilii est, controversia 
est vel nascitur, discepiatio cxistit vel oritur, in dubitationem ad- 
duco, dubium est, exemplum est, ignotum est, mcertum est, iudi- 
catio est, in iudicmm venit, tittcras exspecto, quaestio est, est 
Gxtf.if.ia, nudum relinquitur, certiorem facio, scientia est. 

§ 2. Atque ut ad id simplicium interrogationum obliqua- 
rum genus, in quo interrogatio particulis ! ) interrogativis efficitur, 
propius accedamus, tres potissimum esse particulas videmus, quae 
initio interrogationimi locum suum liabeant, -ne, num, an. Prae- 
terea etiam alias esse adhibitas inveniemus, quibus tamen Ci- 
cero saepe usus non est. Particulae autem -ne et num eadem 
ratioue similibusque condicionibus in obliquis ponuntur inter- 
rogationibus neque differentia earum ad vim interrogationis 
accuratius significandam tanta est, quantam in recta oratione 
fieri videmus. Nam illic cum num negativam habeat sententiam, 
-ne ancipitem, in interrogatione obliqua saepe iisdem vocabulis 
subiecta est vis et affirmativa et negativa et anceps. Iam ex- 
empla mihi liceat proponere atque ita quidem, ut verba. e quibus 
interrogationes pendent, in certum digeram ordinem. 

A. 

a. 

Nc sequitur verba quaerendi. 

1. quaerere. 
Considerantibus nobis exemplorum numerum apparet, Cicero- 

i, c f. Draegerl: Hifit. Syntax der lat. Sprache. [B.l Leipz. 1878; B. II 1881] 

§107 III». 
i; kuimcr: AiisliihH. Gramm. «I. lat, Spraclie. [Hannover 1877—79] p. 1002. 



— 7 — 

aem quaerendi verbum saepissiine cum particula ne coniurixisse, 
paucis locis alia inveniuntur verba ita constructa. Exempla 
igitur haec sunt: 

Verr. I 51: Ex quibus quaererem, signa scirentne fuisse, quae 
non essent. 
78: Non quaero abs te, circumsessusne sis Lampsaci, 
coeperitne domum illa multitudo incendere. volu- 
erintne legatum comburere. 
II 180: Quaeram, decretumne sit. 

: Quareram, remotaene sint litterae. 
III 165: Ac primum lioc ex te quaero, fueritne tibi quaestui. 
Font. 2: Quaero abs te, possitne tibi ipsi probata esse nostra 

causa. 
Caec. 82: Quaero a te, simne deiectus. 

96: Quaero de te, putesne, si populus iusserit, me 
tuum aut item te meum servum esse, id iussum 
aut firmum futurum. 
Cluent. 105: A quibus si qui quaereret , sedissentne iudices in 
C. Fabricium. 
144: Quaereret fortasse quispiam, displiceatne mihi peri- 
culum propulsare. 
Cat. III 10: Quaesivi, cognosceretne signum; adnuit. 

11: Qui cum quaesissent ab eo, nihilne secum esset 
locutus, tum — . 
Mil. 15: Quid porro quaerendum est? Factumne sit? 
57: Quid quaeris? Occideritne? 
Flacc. 80: Illud quaero, sintne ista praedia censui censendo. 
Dom. 8: Quaero, fueritne aliquid pertimescendum. 
Har.resp.48: Quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo 
semperne servasset. 
Vatin. 11: Quaero a te, teneasne memoria. 

12: Quaero a te, missusne sis a me Puteolos. 
15: Secundum ea quaero, servarisne in eo fidem. 
19: Quaero illud etiam ex te, conatusne sis. 
27: Quaero, exspectarisne. 
29: Quaero ex te, sisne dives factus. 
33: Quaero etiam illud a te, postulatusne sis lege. 
Sull. 36: Quaesiverunt, essentne eaclem voluntate. 



Sull. 39: Iam non quaero, purgetne Cassius Caesarem. 
Phil. II 32: Quaerent, sitne verum. 

111: Quaeris, placeatne mihi pulvinar esse. 
Invent. I 11: Nam ecquid factum sit, potest quaeri hoc modo : 
Occideritne Aiacem Ulixes. Ecquid fiat, hoc modo : 
bonone animo sint erga populum Romanum Fre- 
gellani. 
II 43: Maxime quaeri oportet in hac constitutione , pri- 
mum potueritne aliquid fieri. 
II 133: Deinde (cives) quaerere ab indicibus: passurine sint. 
149: Ut quaeratur, habueritne testamenti faciendi pote- 
statem. 
De or. 1 102: Hoc primum ex te, de quo modo Antonius expo- 
suit, quid sentias, quaerimus: existimesne artem 
aliquam esse dicendi. 
139: In utraque re quidquid in controversiam veniat, in 
eo quaeri solere, aut factumne sit aut rectene fac- 
tum esse videatur. 
175: Nempe in ea causa quaesitum est de iure civili, 
possetne paternorum bonorum exheres esse filius. 
De or. II 42 : Innnitum mihi videbatur id dicere , in quo aliquid 
generatim quaereretur , hoc modo : expetendane 
esset eloquentia, expetendine honores. 
235: De risu quinque sunt, quae quaerantur : — tertium 
sitne oratoris velle risum movere. 
Deor.III113: Nam, ecquid in re sit, quaeritur ut illud: sitne in 
humano genere sapientia. 
115: Siquaeratur, quot sint genera rerum expetendarum, 
sintne tria. 
Brut. 285: In quo etiam illud quaero, Phalereus ille Demetrius, 
Allicene dixerit. 
Or. 22: Quaerendum est, satisne id eftecerint. 

45: Quoniam aut sitne aut quid sit quaeritur. 
174: Sed quid quaero, velisne, cum — . 
Top. 82: Quaeritur, sitne aliquid. 

83: Notio sic quaeritur: sitne id aequum? divisio, tri- 
ane genera bonorum sint. 



— 9 — 

Top. 84: Quaeritur, expetendane sit gloria? comparate, pro- 
ponendaue sit divitiis gloria? De aequo et iniquo 
(quaeritur) : aequunine sit ulcisci; de honesto et 
turpi, honestunine sit pro patria mori. 
85: Quaeritur, suscipiendine sint liberi. 
87: Siquaeritur, idemne sit pertinacia et perseverantia. 
Part. or. 43: Kectene factum sit, quaeri solet. 

62: Quid sit, sic quaeratur : sitne ius id, quod — . 
66: De honestate sic dicendum est : ut (si quaeritur), 
honestumne sit pro amico periculum subire. De 
utilitate sic : ut, sitne in republica administranda 
utile versari. De aequitate vero sic : ut, sitne 
aequum amicos cognatis anteferre. 
Fin. II 97: Quaesivit, salvusne esset clipeus. 

V 77: Nunc tantum (quaero), possitne esse tanta (vis). 
79: Non quaero iam, veruinne sit. 

Tusc. 1 104 : Quaerentibus amicis, velletne Clazomenas auferri. 

II 28: Quaerendum est, dolor malumne sit. 

V 18: Si esset quaesitum, satisne virtus posset. 

33: Non ego id quaerendum puto, verumne sit, quod 
Zenoni placuerit. 
Nat. D. I 57: Quaeras, putemne talem esse — . 

III 67: Non id quaeritur, sintne aliqui, qui deos esse putent. 
Div. II 9 : Quod Carneades quaerere solebat, quarumnam rerum 

divinatio esset, earumne, quae sensibus perci- 

perentur. 
Rep. VI 4: Quaesivi, viveretne Paulus pater. 
Leg. III 15: Quaesitum ab illis est, placeretne unum in civitate 

esse magistratum. 
Off'. I 7: Occurritur, nobis quaerentibus , satisne constanter 

facere videanmr. 
Off. III 39: Non quaerimus, possintne celare. 
91: Quaerit, soluturusne sit. 

Quaerit , debeatne dicere. 
Senect. 47: Cum ex eo quidam quaereret, utereturne rebus 

veneriis. 
Att. I 14,1: Quaesivit ex eo, plaoeretne ei iudices a prae- 

tore legi. 



— 10 — 

Att. II 12,2: Ille ex me (quaesivit), nihilne audissem novi. 

IV 11,1: Se statim venturos, ut rationes cum publicanis pu- 

tarent : quaesivi, gladiatoribusne. 
IX 1,2: Quaero, quid acturi sint, iturine ad Pompeiuni. 
XII 24,2 : Item quaero de Regillo , rectene meminerim. 
XIV 10,3: Quod quaeris, iamne ad Centena Cluviana. 
XV 6,2: Rurene iam redierim, quaeris. 
Fr. A. XII 8 : *) Quaero ab inimicis , sintne haec investigata. 
2. interrogare. 
Cluent. 33: Uxorem suam interrogavit, essetne praegnans. 
Sest. 126: At vero ille praetor, qui de me contionem inter- 
rogare solebat, velletne me redire. 
3. rogare. 
Verr. IV 27: Rogavi, pervenissentne Agrigentum. 

150: Haec sum rogaturus, navem populo debeantne 
Deor. II 278: Rogavit hunc, videreturne misericordiam novisse. 
Fin. II 97: Rogavit, essentne fusi hostes. 

IV 69: Roges Aristonem, bonane ei videantur haec, vacui- 
tas doloris — . 

4 requirere. 
Flacc. 55: Nunc tantum requiro, quam peouuiam a se ablatam 
queruntur, suamnc dicam, sibi a civitatibus colla- 
tam in usum suum. 
Div. I 12: Quod faciebat etiam Panaetius, requirens, Iupi- 
terne cornicam a laeva, corvum a dextera canere 
iussisset. 
II 97: Ego etiam haec requiro : omnesne, qui Caunonsi 
pugna ceciderint, uno astro fuerint. 

5. exquirere. 

Deor.III112: Agendi consilium exquiritur, ut : sitne sapienti capes- 
senda respublica. 

6. anquirere. 

Deor.III113: Consecutio tractatur, cum quid quamque rem scqua- 
tur, anquiritur, ut illud : sitne aliquando mentiri 
boni viri. 



>) M. Tulli Ciceronia librorum deperditorum Fragmenta ed. C. F. W. Mueller, 
[ips. L879. (Ciceronis opera, part. IV rol. IU p. 231 sqq.) 



— 11 — 

7. consulore. 
Div. I 32: Id possetne fieri, oonsuluit. 

I 122: Xenophonti consulenti, sequereturne Cyruin. 
Fam. I ( J,8: Integra ro mihi ad oonsulonduni , oapesseremne 
rempublioam. 

b. 
ne pertinct ad verba, quae sontiondi signiiioationem habent 
vel similem. 

1. ainbigere. 
De or. II 135: Ubi de facto ambigitur, oeporitne contra loges pecu- 
nias Decius. 

2. animadvertere. 
Fin. II 20: Animadverte, rectene liauc sententiam intorproter. 
3. attendere. 
Invent.11175: In oommoditatis ratione modo illud attondatur, 
dignane causa videatur ea, quae — . 
Fin. V 8: Piso exorsus est, cuius oratio attende, quaeso, sa- 
tisne videatur Antiochi complexa esse sententiam. 
4. communicare. 
Att. XII 29,2: Cum iis communices — sintne auctores futuri. 

5. considerare. 

Invent. II 45: Facilius ad inventionem animus incedet, si consi- 

derabit : constetne oratio aut cum re aut ipsa 

secum. 
170: Sin aliquae res incident difficiles, in illa superiori, 

possitne fieri, quaestione considerabimus. 
Do or. II 205: Equidem primum considerare soleo, postuletne causa. 
Fam. XIV 14,1: Reliquum est, quod ipsae optime considerabitis, 

vestri similes sintne Romae. 
Att. VIII 3,2: Utrumque considerandum est et quanta fides ei sit 

habenda et sitne viri fortis et boni civis esse in 

ea urbe. 
Att.XIII14,4: Illud consideres velim, placeatne tibi mitti. 

6. deliberare. 

Otf. III 40: Non cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas, 
sed illud, possitne id fieri non turpiter. 
Att.XIV17,4: Ut deliberarem, reddendaene essent. 



— 12 — 

7. dubitare. 
Cael. 37: Dubito, quem patrem potissimum sumam, Caeci- 
liumne aliquem vehementem atque durum? 
Fin. V 85: Dubitabant, sintne tantum in virtute. 
Div. II 145: Matrona dubitans, essetne praegnans. 
Fam. II 17,5: Dubitabam, venturaene legiones essent. 
Att. XII 52,2 : Nescio quid videris dubitare de Clodia : utrum, 
quando veniat, an sintne venales. 
XV 9,2: Dubitabam, tu has ipsas litteras essesne accepturus. 
8. ignorare. 
Att.VIII15,l: Ignoras, Domitius cum fascibusne sit. 

9. investigare. 
Att. XII 17: Velim des operam, ut investiges ex tabulis sitne ita. 

10. iudicare. 

Deor. II 158: Iudicent, rectene adiuncta sint et verane summa 

sit unius cuiusque rationis. 
Fin. III 76: Ut tum denique iudicetur, beatusne fuerit. 
Fam. V 2,4: Velim iudices, satisne videatur respondisse. 

11. nescire. 

Fam. II 5,2: Haec ipsa nescio, rectene sint litteris commissa. 
Att. VI 2,8: Haec puto, me Bruto probaturum, tibine nescio. 
VII 11,4: Mira hominum querela est, nescio isticine, sed 
facies, ut sciam. 

1 2. scire. 
Att. VI 3,2: Ut iam scirem, possetne ab eo impetrari. 

X 3: Cum haec reliqua essent, quae scire cuperem, pro- 
fectusne esset. 
XII 3,1: Velim scire, hodiene statim de auctione. 
24,1: Publius iturusne sit, ex Aledio scire poteris. 
48: Velim scire, quid tibi restet, aut iamne confeceris, 
13. spectare. 
Caecin. 85: Spectari oportere, sitne facta vis. 

14. videre. 
Verr. II 19: Videte, satisne paratus venerit. 

Flacc. 18: Videndum est, sintne liaec testimonia putanda. 

Dom. 14: Videte annc, fuerintne partes meae praecipuae. 

Invent. 1 :*!>: Nam saepe oportet — videre, potueritne aut magni- 



— 13 — 

tudo negotii aut multitudo rerum in eo transigi 
tempore. 
Fin. II 77: Vide, quaeso, rectene sit. 

V 87: Quare hoc videndum est, possitne nobis hoc ratio 
philosopliorum dare. 
Acad. I 14: Videamus, idemne Attico placeat, fieri a me. 

Quid est, quod malim, quam videre, satisne ea 
commode dici possint Latine. (cf. Acad. II 96 
infra.) 
Nat.D.IH65: Videamus ea, quae sequuntur, primum deorumne 
providentia mundus regatur, deinde consulantne 
di de rebus humanis. 

c. 

Ne pendet e verbis declarandi, quae quidem rarius inter- 
rogationes obliquas recipiunt. 

1 . ascribere. 
Q. fr. II 11,4: Quod ascribis, aggrediarisne ad historiam. 

2. constituere. 
Att. XV 3,1: Erit nobis constituendum, tutine Romae esse 
possimus. 

3. dicere. 
Tusc. V 35: Tu ne de Persarum quidem rege magno potes 

dicere, beatusne sit. 
Deor.III109: Dicunt illi — hoc modo : Placeatne a Carthaginien- 

sibus captivos nostros recuperari. 
Part. or. 66 : De honestate sic dicendum est : ut , honestumne 
sit, — de utilitate, sitne utile, de aequitate vero 
sic, ut, sitne aequum, amicos cognatis anteferre. 1 ) 
4. disserere. 
Deor. III15: Si disseratur, idne sit ius. 

116: Simplex est disceptatio, ut, si disseratur, expeten- 
dane sit gloria. 
Fin. I 12: An, partus ancillae sitne in fructu habendus, disse- 
retur inter principes? 



l ) Verba „tantulane causa" ad Att, IV 8 b ,3 interrogationera directam esse 
apparet. 



— 14 — 

5. docere. 
Fam.XV16,2: Doceas tu nie oportebit, in meane potestate sit 
spectrum tuum. 

6. ferre. 
Fin. II 54: Ita aperte cepit pecunias ob rem iudicandam, ut 
anno proximo Scaevola ferret ad populum, vellentne 
de ca re quaeri. 

7. perscribere. 

Att. VI 9,5: Tu milii pcrscribes, — referaturne. 

Att. XV 13,6: Perscribe, quae causa sit Myrtilo, et satisne pareat. 

8. respondere. 

Vatin. 21: Volo, uti milii respondeas, fecerisne ante rostra 
pontem. 
23: Simulque mihi respondeto, fuerisne non tribunus 
plebis, sed intolerandus ex scaeno nescio qui. 
Leg. I 3: Non ante quam tu ruihi ipse responderis, certene 
Romulus Proculo Iulio dixerit se deum esse. et 
verumne sit. 

9. scribere. 
Att.XIII16,2: Velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid 
ad illum, deinde, si placebit, hocine potissimum. 
1 0. statuere. 
Verr.a.pr.47: In hoc homine statuetur, possitne senatoribus iu- 
dicantibus liomo nocentissimus damnari. 

d. 
Enuntiatum primarium constat e substantivis aut adiectivis, 
quae plerumque cum verbo sunt coniuncta. Atque addendum 
videtur in rhetoricis et philosophicis potissimum scriptis Cicero- 
nem hanc consuetudinem secutum esse. Praeterea in has inter- 
rogationes si diligentius inquirimus, saepe conexum duorum 
enuntiatorum laxum et remissum videmus esse, ita ut saepe ad 
rationem, qua haec inter sese coniunguntur , perspiciendam ver- 
bum, quod quidem ad sententiam declarandam sit accommodatum, 
subintellegendum sit. Nam ut alia omittam exempla, conferenda 
sunt haec duo: 

Top. 82: Cognitionis sunt hae, quarum finis est scientia : ut 
si quaeratur, a naturane ius profectum sit — . 



— 15 — 

etPart.or.62: Cognitionis scientia est finis, ut, verine sint sensus. 
Atque eodem modo alia huius generis cnuntiata explicari possunt. 
Exempla autcm hacc sunt. 

a. 

substantiva. 

1 . certamen. 

1'liil. XIII 47: Quodsi partium certamen esset, quarum omnino 

nomen cxstinctum est, Antoniusne potius et Venti- 

dius partes Caesaris defcndcrent. 

2. controversia. 

Invent. I ltf: Ex ca nascitur controversia , quam quaestioncm 

dicimus, lioc modo: iurene fecerit. 
De or. II 113: Nam illud quidem, quod quidam Gracci adiuugunt 
(in controversiam cadere) : rectenc factum sit, 
totum — . 
137: Sin illa controversia causam facit, videaturne ei, 
quem pater patratus dediderit, si is non sit recep- 
tus, postliminium esse. 
Fam. VII 22: Dixeram controversiam esse, possetne heres recte 
agerc. 

3. disceptatio. 
Part. or. 105: Existit illa disceptatio : Minucritne maiestatem, qui — . 
106: Oritur illa disceptatio : Potueritne recte civem in- 
demnatum necare. 

4. dubitatio. 

Fam. III 5,3: Itinerum meorum ratio te nonnullam in dubitatio- 
nem videtur adducere, visurusne me sis in provincia. 

5. consilium. 

Fam. VIII 10,5 (Caelius): Tui consilii est, velisne perseverare. 

6. exemplum. 

Top. 82: Actionis huiusmodi exempla sunt : sitne sapientis ad 

rempublicam accedere. 
Off. I 7: Superioris generis huius modi sunt exempla, omni- 
ane officia perfecta sint. 
7. iudicatio. 
Invent. II 52: Iudicatio est, minuatne is maiestatem. 
64: Iudicatio est, unane pecunia fuerit. 



— 16 - 

Iuvent.II64:Iudicatio nascitur: possintne esse heredes. 

71) : ludicatio fit, oportueritne eam a fratre indemnatam 
necari. 

87: Iudicatio est, oportueritne eos conficere nihilominus 

legationem. 
95: Iudicatio est, sitne supplicio dignus. 
97: Iudicatio est, supplicione dignus sit. 
98: Iudicatio est, oporteatne eam navim publicari. 
111: In deprecatione, huius modi (erit iudicatio): opor- 

teatne poena affici. 

8. iudicium. 

Tull. 12: Ut hoc solum in iudicium veniret, videreturne vi 

hominibus coactis armatisve damnum dolo malo 

familiae datum. 

Mil. 31: Illud iam in iudicium venit, non, occisusne sit, quod 

fatemur, sed — . 

Deor.11132: Veniet in iudicium: licueritne ex senatus consulto. *) 

9. quaestio. 

Invent. II 15: Quaestio eadem in coniecturali : occideritne. 
52: Quaestio est, maiestatemne minuerit. 

q„ J Quaestio est, oportueritne. 

92: Quaestio est, oporteatne. 
79: Quaestio est, iurene occiderit. 
Deor. II 141: Omnis quaestio, videaturne is heres esse. 

Or. 180: Est longioris viae prima illa quaestio, sitne omnino 
ulla numerosa oratio. 
Part. or. 64: Primum genus est quaestionis, possitne aliquid 
effici. 
104: Adversariorum contentio diffusam habet quaestio- 
nem, ut in coniectura: ceperitne pecunias Decius, 
in definitione, niinueritne maiestatem. 
Tusc.IV 29: Pertubationis sintne eiusdem partis, quaestio est. 
Off. III 89: Plenus est liber talium quaestionum, sitne boni viri. 

») Vix est, quod addam, in his tribus enuntiatis interrogationem a vooe 
mdioium uon pendere, sed subiectum esse periodi, atuue ita quidem ut 
duobus prioribus locis pronominibus hoc et illud adiungatur. 



— 17 — 

10. scientia. 

Part. or. 62: Eius scientia est finis, ut, verine sint sensus. 

11. GyJf.if.ia. 

Att. VII 8,3: Est TioXtTcxd)' oxtufta, rectumne sit nobili adole- 
scenti mutare nomen mulieris testamento. 
X 1,3: Sit %dv nol.it txwidccov oxtfifidtwv, veniendumne sit. 

adiectiva. 

1. certus. 

Fam. XI 2,2: Facias nos certiores tuae voluntatis innos, putesne 

(Brutus et nos tutos fore. 
Cassius) 

2. dubius. 

Att. IV 8",1: In oppido est quiddam, de quo est dubium, sitne 
venale. 

3. ignotus. 

Off. III 39: Si id futurum sit ignotum, sisne facturus. 

4. incertus. 
Sex. Rosc. 47: Cum et illud incertum sit, velintne in sese nomi- 
nari. 
Caecin. 74: Si incertum est, quaecunque tua iure mancipii 
sunt, ea possisne retinere. 
Att. XV 9,2: Erat incertum, visurusne te esset tabellarius. 

5. nudus. 

Tusc. V 14: Hoc nudum relinquitur, possitne quis beatus esse, 

quamdiu torqueatur. 

Posteaquam igitur locos, quibus interrogatio obliqua ne 

particula indicata est, congessi, paucis, quemadmodum haecpar- 

ticula soleat adiungi, exponere mihi liceat. Cum enim multi 

grammatici — ut Seyffert 1 ) in gramm. lat. § 306 — cum eo, 

quod aliquid ponderis habeat, vocabulo, et, si illud desit, cum 

verbo ne coniungi dicant, centum et quadraginta uno locis hanc 

particulam ad verbum et sexaginta et quattuor ad aliud voca- 

bulum se applicasse videmus, quamquam plerumque, ut inter- 

rogationis natura fert, vocabula, ad quae maxime sententia per- 

*) Fr. Ellendfs Lat. Schulgramm., bearb. von Mor. Seyffert. XX verb. Aufl. 
70ii M. A. Seyffert und H. Busch. Berl. 1878. 



— 18 — 

tineat, non desunt. Hac igitur re concluditur Ciceronem ne par- 
ticulam potius verbo adiungi voluisse. Quin etiam diligentius 
nobis in hanc rem inquirentibus exempla occurrunt, in quibus 
ne particula et ad verbum et ad aliud vocabulum ita accedit, 
ut nullum fere videatur esse discrimen, vehit: 
Invent. II 95: Iudicatio est. sitne supplicio dignus. 
97: Iudicatio est, supplicione dignus sit. 
Part. or 6ti: De honestate sic dicendum est: ut, honestumne 
sit — , de utilitate, sitne utile, de aequitate vero 
sic, ut sitne aequum, amicos cognatis anteferre. 
Nat.D III 65: Videamus ea, quae sequuutur, primum deorumne 
providentia mundus regatur, deinde consulantne di 
de rebus humanis. 
Praeterea conferenda sunt Invent. I 11 et Fin. II 97. 
Neque praetereundum est semper fere initio enuntiati par- 
ticulam poni raroque in mediam aut in extremam partem trans- 
ferri; novem enim locis eam in medio enuntiato esse positam 
videmus: Har. resp. 48, Brut. 285, Tusc. II 28, Acad. II 96, 
Att. XV 9,2, Fam. XIV 14,1, Fin. I 12, Tusc. IV 29, At.t. XII 
24,1; et uno loco in extremo: Verr. IV 150. 

Atque ut conclusa mihi iam haec sit omnis pars, paucis, 
verba, a quibus particula pendet, quemadmodum collocentur, 
commemorabo. Omnibus igitur fere in exemplis his verbis inter- 
rogationes obliquac succedunt, septem autem locis antecedunt, 
et quaerere postpositum invenimus in Part. or. 43 et Att XV 
6, 2., consulere in Div. I 32, scire in Att. XII 24, 1, nescire in 
Att. VI 2,8, disserere in Fin. I 12, quaestionem esse in Tusc. 
IV 29. Denique addo, uno loco Verr. I 78 a Cicerone ter 
deinceps et sex locis Invent. I 11, De or. I 139, II 42 et 158, 
Nat. D. III 65, Leg. I 3 bis deinceps hanc particulam in inter- 
rogationibus obliquis positam esse. 

B. 

Iam omnibus ne particulae exemplis allatis nunc in eas 
intueamur interrogationes , quaruin initio num 1 ) exstat, quae in 

'i Draeger: Syntax, § 167 II<- Kuehaer: Grftmm. §221 p. 1008. 



— 19 — 

Ciceronis scriptis uon tanto inveniuntur nuniero quanto illae. 
Atqne sicul ne ita etiam num particulam iu interrogationibus 
obliquis certam non habere vim, id quod grammatici dudum 
observaverunt, supra c:>mmemoravi, locosque ubi et negativa et 
affirmativa exstet sententia inveniri nemo nescit Ceterum po- 
stea ad hanc rem redibo. Iam accedamus ad singulas huius 
particulae species. 

a. 
lnterrogatio pertinet ad verba quaerendi, 

1 . quaerere. 
Ad hoc verbum plurima huius quoque generis exempla 
referuntur (quamquam, ut dixi, num non tam frequenter legitur 
quam ne), ita ut ceteris pmnibus verbis multo rarius num ad- 
iungatur. 

Exempla autem haec sunt: 
Sex. Rosc.59: Credo cum vidisset, qui homines in hisce subselliis 
sederent, quaesisse, num ille aut ille defensurus 
esset 
Verr. III 40: Secl in hoc loco quaeretis, num quas exhiscerebus 
pecunias ceperit. 
IV 11: Quaerendum est, Heius iste num aes alienum ha- 
buerit, num tanta difficultas eum tenuerit. 
27: Cum quaesissem, num quid aliud de bonis eius 
pervenisset ad Verrem. 
Cluent. 62: Quaero de te, -num Fabricios quoque innocentes 
condemnatos putes, num etiam illa iudicia pecunia 
corrupta esse dicas. 
137: Quaero a vobis, num istam legem ex isto senatus 
consulto L. Lucullus tulerit. 
Sull. 36: Quaero, num Sullam dixerit Cassius. 

39: Ego non hoc quaerendum arbitror, num purgetur 

aliqui, sed num arguatur. 
78: Quaeratur, num quae occultetur libido, num quod 
lateat facinus. 
Dom. 35: Nisi forte ex te ita quaesitum est, num perturbare 
rempublicam velles. 
77: Quaero, num id iussum esset ratum. 



— 20 — 

Sest. 78 : Hic iam de ipso accusatore quaero, qui P. Sestium 
queritur cum multitudine in tribunatu et cum praesi- 
dio magno fuisse, num illo die fuerit. 
Vatin. 5: Quaero a te, num legem aliquam Cornelius contra 
auspicia tulerit. 
15: Quaero, num tu senatui causam tuam permittas. 
22: Quaero, num quis ante te tam fuerit nefarius. 
34: Quaero ex te, num quis in hac civitate post urbem 
conditam tribunos plebis appellarit, ne causam 
diceret. 
41: Hoc quaero, num P. Sestium condemnari putes 
oportere 
Planc. Q2: Quaeris, num disertus sit. 

65: Concidi paene, iudices, cum ex me quidam quae- 

sisset, num quidnam esset novi. 
70: Quaero ex te, num id putes. 
Phil. H 110: Quaero, num, hodiernus dies qui sit, ignores. 
Invent. I 11: Ecquid sit futurum, hoc modo potest quaeri, num 
quid sit incommodi ad rempublicam perventurum. 
II 43: Necessitudo in qua num necesse fuerit id aut fieri 
aut ita fieri, quaeritur. 
44: In quo quaeritur, num quo alio modo commodius 
potuerit fieri. 
Invent.II113:In hominem (quaeretur) : num alieni laboris aut 

deorum bonitatis praemium sibi postulet. 
De or. I 61: Quaero, num possit aut contra imperatorem aut 
pro imperatore dici sine rei militaris usu. 
182: Quaesitum est, num is ad suos postliminio rediisset 
et amisisset hanc civitatem. 
Fin. II 115: Quaero, num existimes, non dico Homerum, Archi- 
lochum, Pindarum, sedPhidian, Polyclitum, Zeuxim 
ad voluptatem artes suas direxisse. 
IV 12: Cum quaereretur res admodum difficilis, num quinta 
quaedam natura videretur esse. 
Acad. II 11: At ille Heracliti meinoriam implorans quaerere ex 
eo, — ea num vel e Philone vel ex ullo Academico 
audivisset. 
Tuso. V 42: Quaesiverunt, num se esset etiam mori prohibiturus. 



- 21 - 

Fat. 6: Quaero, si fati oninino nullum nomen, nulla natura, 
nulla vis esset, num aliter, ac nunc eveniunt, 
evenirent. 
Off. I 159: Illud forsitan quaerendum sit, num haec communi- 
tas sit etiam moderationi modestiaeque semper 
anteponenda. 
III 54: Quaero, num id iniuste aut improbe fecerit. 

59: Quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam 
piscatorum essent. 
Senect. 22: Tum senex dicitur quaesisse, num illud carmen 

desipientis videretur. 
Parad. 10: Quaero a vobis, num ullam cogitationem habuisse 

videantur ii — . 
Att. II 1,5: Quaerit ex me, num consuessem Siculis locum 
gladiatoribus dare. 
XIII 8: Velim alicui des negotium, qui quaerat, Q. Staberii 
fundus num quis in Pompeiano Nolanove vena- 
lis sit. 

2. interrogare. 
Cluent. 105: Si interrogarentur , num quo crimine is esset 
accusatus. 
Cat. I 13: Exire ex urbe iubet consul hostem : interrogas me 
num in exilium. 
Part.or. 133: Eum interrogare oportebit, num aut scriptum neget 
aut contra factum infitietur. 
3. rogare. 
Mur. 69: Rogatos esse multos, num aut criminosum sit aut 
mirandum. 
Deor.11259: Qui te rogasset, num tibi molestus esset futurus. 
Acad. II 43: Quid agant, si, cum aliquid definierint, roget eos 
quispiam, num illa definitio possit in aliam rem 
transferri quamlubet. 
Q.fr.IIIl;22: Hippodamus ne num quid vellem quidem rogavit. 
Att. V 2,2: Cum me exiens e villa, num quid vellem, rogasset. 
VI 3,6: Num quid vellem, rogavit. 
4. requirere. 
Cael. 50: Ex te ipsa requiro, num tibi perturpe aut perflagi- 
tiosum esse videatur. 

2 



- ti - 

5. exquirere. 

Beiot. 42: Exquire de Blesamio, num quid ad regem contra 
dignitatem tuam scripserit. 
Att. VIII 12,6: Volo etiam exquiras, num quem accusent, num cui 
succenseant, num cui? num Pompeio! 

6. consulere. 

Dom. 130: Consilium vestrum consuluit, num quid esse causae 
videretur. 

b. 
Enuntiatum primarium verbis sentiendi efficitur, cuius usus 
non multa inveniuntur exempla. 

1. addubitare. 
Fam. VII 23,1: Primum adclubitavi, num a Volumnio senatore 
(epistula) esset. 

2. attendere. 
Phil. XII 23: Attendite, quaeso, num aberret a coniectura su- 

spicio periculi mei. 
Invent. I 43: Attendendum est, num quae res ex iis rebus con- 
sequantur. 
II 68: Attendendum est, num quos locos communes ipsa 
res ostendat. 
119: Diligenter illud attendere oportebit, num res utilior 
videatur. 

3. audire. 
Vatin. 37: Illud audire a te cupio, num quem putes illius tui 
certissimi gladiatoris similem tribunum plebis posse 
reperiri. 

4. considerare. 
Invent. I 87 : Cum, his concessis, complexio ex his non conficitur, 
haec sunt consideranda , num aliud conficiatur, 
aliud dicatur. 

5. dubitare. 
Sull. 68: Si quis dubitasset, num id, quod tu arguis, 

cogitasset. 

6. scire. 
Att. IV 9,1: Velim scire, num censum impediant tribuni 
XII 8: Scire yelim, uum quid uecesse sit. 



- 23 - 

Att. XII 22,2: Scribas ad me, euni scies, num Clodia D. Bruto 
consulari, tilio suo, m.ortuo vixerit. 
XIV 5,3: Velim scire, qui adventus Octavii, num qui con- 
cursus ad eum. 

7. videre. 
Imp. Cn. Pomp. 19: Quare videte, num dubitandum nobis sit. 
Har. resp. 31: Videbo, num mihi necesse sit de aliis etiam ali- 

quid dicere. 
Att. VII 9,2: Videbis, num quid fuerit in iis. 

c. 
Num se applicat ad verba declarandi, quae etiam rarius 
ita usurpata inveniuntur quam verba sentiendi. 

1. docere. 
Leg. agr. III 15: Doceat ipse, num ego quem possessorem defendam. 

2. rescribere. 

Att. II 5,3: Tu de Curtio rescribe certius, num quis in eius 
locum paretur. 

3. respondere. 

Vatin. 17: Volo, ut mihi respondeas, num quis legem sit ausus 
ferre, praeter unum te. 
18: Illud volo, uti respondcas, num quem ex omnibus 
tam audacem audieris fuisse. 
4. scribere. 
Att. XI 14,3: Ad te scribam, num quid egerim. 

d. 

Num pertinet ad substantiva cum verbo coniuncta. 

1. litterae. 

Att. II 5,2: De istis rebus exspecto tuas litteras; num quae 
leges et num quid novi omnino. 

2. quaestio. 

Deor. II 134: De ipso universo genere infinita quaestio est, num 

poena videatur esse afficiendus, qui — . 

Lael 67: Existit hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, 

num quando amici novi veteribus sint anteponendi. 

Hi igitur sunt loci, in quibus num ita usurpatum legitur. 

In quos si diligentius intuemur, primum videmus, ut supra dixi, 

2* 



— 24 — 

hanc particulam ad sententiam interrogationis obliquae confor- 
mandam certam vim non afferre , deinde autem num a ne alio 
quodam modo distingui dilucide apparet. Etenim et exemplo- 
rum numerus multo minor et harum interrogationum ratio alia 
videtur esse. Ac primum quidem magnam illorum locorum par- 
tem pronomina aut adverbia indefinita exhibere invenimus, quos 
locos eiusmodi esse, ut eum, qui interrogat, de ea, quam scire 
vult, re prorsus in incerto esse facile appareat. Sine illis pro- 
nominibus autem vel adverbiis num apud Ciceronem in iis potis- 
simum interrogationibus locum habet, quae cum contentione 
quadam prolatae esse videntur. Num igitur maioris ponderis 
particulam quam ne esse nemo negabit, id quod etiam ita per- 
spicere possumus, si in eos, quibus utraque particula posita est, 
mquinmus locos, qui quidem ita sunt comparati, ut prior inter- 
rogatio ne particula efficiatur, tum altera, quippe quae urgeatur 
num particulam recipiat: 

Deor.III116: Nam aut simplex est disceptatio, ut, si disseratur, 
expetendane sit gloria — . Simplicium autem sunt 
tres modi. De expetendis fugiendisve rebus; ut 
expetendine honores sint, num fugienda pau- 
pertas. 
Part. or. 99: De constituendo ipso iudicio solet esse contentio, 
cum aut, sitne actio illi, qui agit, aut iamne sit 
aut num iam esse desierit, quaeritur. 
Acad. II 11: At ille Heracliti memoriam implorans quaerere ex 
eo, viderenturne illa Philonis aut ea num vel e 
™* x n ^ hil ° ne VCl 6X ulloAcademi ™ audivisset aliquando. 
Oft. I 7: Omms de officio duplex est quaestio : superioris 
generis huius modi sunt exempla : omniane offi- 
cia perfecta sint, num quod officium aliud alio 
maius sit. 
Ad reliquas particulas interrogativas priusquam transeo 
commemorandum videtur et numquid et ecquid interdum etiam 
m obhquis mterrogationibus ita posita esse, ut eandem quam 
num obtineant sedem. Numquid particula ita usurpata apud 
Ciceronem ter invenitur: 

Q. fr. II 2,1: Me nemo adhuc rogavit, numquid in Sardiniam 
vcllem. 



— 25 - 

Q. fr. II 2,1 : Te puto saepe habere, qui, numquid Romam 

velis , quaerant, 
Att. XII 8: Scire sane velim, numquid necesse sit comitiis 
esse Romae. 
Haec sola sunt huius usus exempla, quae afferre possum; 
vides autem, ea in epistulis tantum exstare. Paullo crebriores 
neque solum epistularum propriae sunt interrogationes , quae 
ccquid particula efficiuntur. 

Invent. II 113: In hominem quaeritur, ecquid aliquando tale fecerit. 
Opt. gen. 18: A quo quaeratur, ecquid possint ipsi melius Latine. 
Tusc. I 13: Tu si meliore memoria es, velim scire, ecquid de 
te recordere. 
Att. I 17,4: Ecquid tantum causae sit, nescio. 

V 13,3: Imprimisque perscribe, ecquid iudiciorum status aut 
factorum aut futurorum laboret. 
XII 29,2: Denique intelleges, ecquid inclinent ad hoc meum 
consilium adiuvandum. 
Fam. VII 16,3: Quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac 
hieme, fac plane sciam. 

§ 3. Nonne 1 ) particula, quam affirmativam vim habere 
constat, a Cicerone paucis locis post quaerere posita est: 
Phil. XII 15: Quaero a te, nonne oppressam rempublicam putes 
Or. 214: Quaero, nonne id numerus effecerit. 
Fin. II 58: Ego ex te quaero, nonne intellegas eo maiorem 
vim esse naturae. 
III 13: Quaero, nonne tibi faciendum idem sit. 
Acad. II 76: Ex me quaesiens, nonne putarem. 
Tusc. V 34: Cum esset ex eo quaesitum, Archelaum nonne bea- 
tum putaret. 
§ 4. Posteaquain ne, num, nonne particulae quibus condi- 
cionibus in obliquis apud Ciceronem interrogationibus positae 
essent, docui, reliquum est, ut usus vocis an 2 ) quemadmodum 
comparatus sit, explicem. Notissimum autem est, an cum certis 
quibusdam verbis coniunctum dubitationem quandam aut coniec- 



>) c£ Draeger: Synt § 467 II e ; Kuehner: Gramm. § 232 p. 1011. 
-' ef. Draeger: Synt. § 46711(1; Kuehner: Gram. § 235. 



— 26 — 

turam significare, ita ut hae locutiones quasi adverbii fortasse 
vice fungantur. 

Ceterum cum an particula sedem suam propriam in disiunc- 
tivis obtineat interrogationibus , locos huc pertinentes ad illam 
rationem referamus oportet. Quod cum ita sit, dicendum est — 
si quidem ad originem huius dicendi generis spectamus — prio- 
rem interrogationis partem, quae facile intellegi potest, omitti 
et alteram, quippe quae urgeatur, statim subsequi. Atque ut 
grammaticorum nonnullorum sententias, quae in hac re fere 
concinunt, afferam, Gernhard, qui semel atque iterum 1 ) de 
hac re instituit quaestiones, in Seebodii annalibus, qui „Ar- 
chiv fiir Philologie und Paedagogik" (1824 I p. 104) inscri- 
buntur, haec dicit: „Eine Doppelfrage tritt unvollstandig oder 
nur zur Halfte hervor, mit Wegfall der andern Halfte, wel- 
che sich entwecter leicht verstehen lafst oder wegen ihrer 
Unwichtigkeit unnotig ist zu verstehen, aber durch ihren Weg- 
fall bei cler gewohnlich lebhaften Verwendung fiir die mitzutei- 
lende Meinung dem andern ausgedriickten Fragglied mehr 
Gewicht giebt. cett." Ac similem protulit sententiam Hand 2 ), 
quam in Tursellino (I p. 314] his verbis exposuit. „Dicitur igitur 
nescio an, haud scio an; et illud an, quod ex disiunctiva senten- 
tia desumptum est, duplicem habet rationem. Omittitur enim 
illa prior pars, dum in altera, quae verbis exprimitur, maior vis 
msistit, per appositionis potestatem aucta." Praeterea conferenda 
sunt, quae de hac re disputaverunt Hermann in Ephemerid 
Lips. 1819 (p. 975), Weifsenborn») in synt. § 266,1, Krueger*) 
in gramm. lat. § 519,2, Kuehner in gramm. II 235,5. 

Sed hoc cum sit perspicuum, transeamus ad singulas huius 
genens species. Primum enim pendet an ex 

1. 
haud scio et nescio. 

Atque ad haec verba si diligentius animos attendimus et 
licero utru m haud scirc an nescire saepius adhibuerit, quaerimus, 

») Commentatio gramm. de formula nescio an, vel haud scio an (opusc. Lips. 

1836); Seebodu Nova Sylloge 18261 p. 18; Exc, ad Cic. Lael p ?46 
a ) Handu Tursollinus de part. lat. comm. Lips. 1829-45 
:i ) Weifsenbom: Synt. lat. Eisenach 1835. 
') G. T. A. Kriigor: Gram.n. d. lat. Sprachc. Hannover 1842 



— 27 — 

illud vcrbum multo pluribus locis positum invenimus, ita ut illius 
verbi cum an particula coniunctio videatur usitatior fuisse. 
Omitto hoc loco, quae et Gernhard in Seebod. Syll. (p. 104 1. c.) 
de discrimine verborum haud scio an et nescio an et Hand in 
Tursell. (p. 3191) de natura adverbii haud disseruerunt, in ean- 
dem atque Hand adductus sum sententiam Ciceronis nullum locum 
esse, in quo non una forma cum altera commutari potuerit. 
Praeterea mea quidem sententia, si discrimen ullum fuisset quod 
Augusti temporibus nescio an fere solum invenitur difficile esset 
ad explicandum. 

Videamus nunc cetera, quae ad usum horum verborum Cice- 
ronianum pertinent. Ac primum quidem commemorandum est, ad 
primam potissimum indicativi praesentis personam an se appli- 
care, raro eandem coniunctivi personam antecedere. Satis autem 
notabile videtur Ciceronem uno loco (Rep. I 1 1 : „Propterea, quod 
omnia essent ei praeparanda, quibus nesciret an aliquando uti 
necesse esset") a vulgari consuetudine recedere et ad tertiam 
coniunctivi imperfecti personam an referre. 

Iam ut de sententia his interrogationibus obliquis a Cice- 
rone attributa quid grammatici nonnulli senserint comme- 
morem, Gernhard dicendi illam formam neque ad veram insci- 
tiam neque ad dubitationem vel in cogitando vel in agendo 
significandam , sed aut ad sententiam corrigendam aut ad eius 
acerbitatem mitigandam adhiberi dixit, praeterea semper vim 
affirmativam praebere et per verba quae sunt fortasse aut vel 
potius aut opinor, suspicor explicari. Idem fere Hand in Tursell. 
(p. 3161) docere videtur: „Cicero, inquit, Livius et alii scriptores 
nescio an et haud scio an ita dixerunt, ut affirmationem ponerent 
non modo ex aliena aut ironice dicta sententia, quam nos red- 
dimus verbis „ich weifs doch nicht", sed ob urbanitatis modera- 
tionem et in adhibenda prudentiae cautione. Nam verecundiae 
et urbanitatis et prudentiae causa ea, quae, si animum declarare 
et ingenue loqui deceret, nobis affirmanda essent, ad dubitatio- 
nem et simulatam inscitiam referimus, quasi nesciamus vel dubi- 
temus, utra e duabus rebus probari debeat, tamen alteri rei, quae 
aliena, aut aliis hominibus minus probabilis videatur, maiorem 
probabilitatem tribuamus." Similiter iudicavit Weissenborn, qui 
illas regulas quodam modo dilatavit, cum diceret (synt. § 216,1): 



— 28 — 

„Nicht selten ist der Zweifel auch nur verstellt, bisweilen lieet 
wirkhche Ungewifsheit zu Grunde; in der Regel aber dienen 
jene Ausdrucke nur, eine Behauptung als eine bescheidene hin- 
zustellen, so dafs sich der Sinn derselben durch „viel]eicht 
wohl" wiedergeben lafst nnd wenig von fortasse verschieden ist » 
Brev.ter den.que et summatim Driiger (§ 467 II d. 1. c.) particu- 
lae usum adumbravit: „An, inquit, steht auch uberall den Zwei- 
iel und d.e Ungewifsheit bezeichnend in einfacher indirekter 

llT S°"? ^' 6S ? fSer in de " ZUr Be J' ahu "g W^eigenden 
Phrasen (haud seto cett.) inder einfachen indirekten Frage wohl 
noch n.cht gesetzt. Ohne negativen Ansdruck haben diese 

^ZZt^**™ sehr selten einen *■*■- <*» 

Sed priusquam exemplis allatis, qna sententia potissimum 

a G.cerone in tahbns enuntiatis an positum sit, demonstro pau- 

c.s commemorare mihi liceat, verba haud seio an et neseio an 

ad unms re. s.gn.ficationem spectantia et mediae orationi inter- 

posita quas. adverbii locum obtinere posse, ita ut an aliud 

verbum non rec.p.at et verbum indicativi formam praebeat- 

Off. I 72: Capessentibus rempublicam nihilo minus quam 

plulosophis, haud scio an magis etiam et magni- 

hcentia et despicientia adhibenda est rerum hu- 

manarum. 

II 64: Quantum Iiceat et nescio an paulo plus etiam 
quam hceat. 
III 105: Quorum testem non mediocrem, sed haud scio an 
grav.ss.mum Regulum nolite vituperare. 
Nat.D.IIll:Vir sapientissimus et haud sciam an omnium 

praestant,ssimus peccatum suum confiteri maluit, 
cj^ i.i tirn. — . 

Leg. II 57: Quod haud scio an timens, ne suo corpori posset 
acc.dere, primus e patriciis Corneliis igni voluit 
cremare. 
Eodem pertinent quodam modo haec enuntiata- 
Rep. II 43: Nam ipsmn regale genus civitatis non modo est 
reprehendendnm, sed hand scio an reliquis antc- 
ponendum. 



— 29 - 

Flacc. 63: Cuius ego civitatis disciplinam non solum Graeciae 
sed haud scio an cunctis gentibus anteponen- 
dam dicam. 
lam omnia exempla ubi ab an enuntiatum secundarium pcn- 
det afferain. 

I. 
Ac primum quidem nescio an vel haud scio an formulis 
sententiae affirmative expressae asperitas mitigatur in iisque 
potissimum enuntiatis hoc ita se habet, in quibus vel compara- 
tivus vel superlativus exstat.: 

a. 

Comparativus invenitur. 

a. 

post haud scio an. 

Verr. 1.41: Haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit, 

quam illa Carbonis. 
Planc. 66: Haud scio an plus mihi profuerit. 
Mil. 92: Haud scio an multo sit etiam adiuvandus magis. 
De or. I 61: Atque haud scio an minus hoc vobis sim probaturus. 
Or. 143: Haud scio an plerique nostrorum ingenio plus 
valuerint quam doctrina. 
Nat.D.III69: Haud scio an melius fuerit. 
Att. XV 9,1: Haud scio an melius sit. 

Praeterea conferenda sunt 1 ) Off. III 6, Senect. 73, Att. III 6 
et XIV 11,2, qui loci postea afferentur. 

/»■ 

post nescio an. 
Cat. IV 9: Nescio an amplius mihi negotii contrahatur. 
Lig. 26: Nescio an melius patientiam dicere possim. 
Huc pertinent etiam loci Att. IV 8 b,2, Off. II 64 (v. supra). 

b. 
Superlativus legitur. 

a. 
post haud scio an. 
Sest. 58: Illi sceleri haud scio an recte hoc proximum 
esse dicam. 



) Hi loci infra allati sunt. 



- 30 — 

Har.resp. 10: Gaudeo niilii de toto hoc ostento, quod haud scio 

an gravissimum multis his annis nuntiatum sit. 
Deor. I 225: Neque enim hoc te fallit : id quod haud sciam an 
tu primus ostenderis. 
Brut. 151: Haud scio an par principibus esse potuisset. 
Fin. V 7: Aristoteles, quem excepto Platone haud scio an 
recte dixerim principem philosophorum. 
Huic exemplorum numero addenda sunt : De or II 62 et 
72, Tusc. III 55, Fam. IX 15,1, Off. III 105. 

/?• 
post nescio an. 
Fam.IXl8,3: Extremum illud est , quod tu nescio an pri- 
mum putes. 

II. 
Deinde in aliis quoque enuntiatis, quae neque comparativis 
neque superlativis instructa sunt, haud scio an vel nescio an for- 
mulae ita exstant, ut sententiae aflirmatio semper appareat. 

a. 
haud scio an. 
Verr. III 162: Id quod tamesti isti difticile est, tamen haud scio 
an tieri possit. 
Cael. 16: Quod haud scio an de ambitu et de criminibus 
istis sodalium ac sequestrium similiter responden- 
dum putem. 
Acad. II 126: Ne exaedificatum quidem hunc mundum divino 

consilio existimo. Atque haud scio an ita sit. 
Tusc II 41: Crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum 
nonnullis videri solet : et haud scio an ita sit, ut 
nunc fit. 
III 116: Haud scio an recte ea virtus frugalitas appel- 
lari possit. 
Rep. II 8: Id haud scio an liceat de cuncta Graecia dicere. 
Nat. D. I 4: Perturbatio vitae sequitur et magna confusio; atque 

haud scio an fides etiam tollatur. 
Off. I 33*): Est ulciscendi et puniendi modus, atque haud scio 
an satis sit eum paenitere. 

l ) ol Bcicr: I Excurs. p. 355 ad Cic off. 



— 31 — 

Off. I 132: Contontionis praecepta rhetoruin sunt, nulla sermonis, 
quamquani haud scio an possint hacc quoque esse. 
Lael 43: Quod quidem, ut res coepit ire, haud scio an ali- 
quando futurum sit. 
De or. I 203 : Haud scio an aliter sentias. 
Att. XIV 1,1: Terisse omnia aiebat, quod haud scio an ita sit. 

Praetera cf. Flacc 63, Leg.Ilfc, Fam.IX 14,7, Q.fr. 11,30, 
Att. XIV 17 a , 7. Har. resp. 14. 

b. 
nescio an. 
Cluent 99: Non dico, hoc tempore, iudices, id quod nescio 
an dici oporteat. 
Brut. 71: Nescio an reliquis in rebus omnibus idem eveniat. 
Att. IV 8 b , 5: Si id est, quod nescio an sit. 
Fam. XIII 1,4: Quoniam illi non valde inimici sumus, nescio an 
ignoscendum sit huic 
His exemplis add. Att. I 12,1. 



Ab omnibus autem his locis videntur discrepare et speciem 
praebere vere dubitativam primum haec duo enuntiata: 
Har.resp. 22: Quod ni tu spectare voluisses, haud scio an vivere 

nobis iam liceret. 
Fam. VI 7,3: Ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit. 

Atque secundum quidem enuntiatum exstat in epistula 
Caecinae, non Ciceronis. De quo sic iudicandum : aut inter- 
pretanda esse verba, artificiosius sane, ea ratione, quam praeeunte 
Lahmeiero secutus est Kuehner (II p. 1022), aut agnoscendum 
hic esse primum exemplum eius usus, quem apud posterioris 
aetatis scriptores inveniri certum est. Prior autem locus eo 
differt ab omnibus ceteris exemplis, quod in enuntiato inter- 
rogativo imperfectum sententiae irrealis quae dicitur positum 
videmus. Equidem potius hoc loco verbum haud scio maiore cum 
vi prolatum et cum an minus arte coniunctum esse dixerim quam 
locum illum, quae est opinio Kuehneri, a Cicerone abiudicandum 1 ). 

*) Orationem de harusp. resp. genuinam esse nunc inter omnes constare vide- 
tur. cf. Teuffel: Litt. Geschichte I p. 310. 4. Aufl. Leipzig 1881, ed, 
L. Schwabe. 



— 32 — 

Accedunt pauci loci, ubi, si libros manu scriptos sequimur, 
pronomen ullus et adverbium unguam negativo sensu particulae 
an adiunguntur. Sed recte sine dubio viri docti vocabula nega- 
tiva restituerunt. 1 ) Loci autem hi sunt: 

Or. 7: Quod in perpetuitate non saepe atque haud scio 
an unquam 2 ) — in aliqua autem parte eluceat ali- 
quando. 
Senect. 56: Mea quidem sententia haud scio an ulla 3 ) beatior 

esse possit. 
Att. IV 3,2: Magna querela et gemitu non dicam bonorum qui 
nescio an ulli 4 ) sint. 
Contra tradita sunt bonis codicibus aut omnibus aut 
nonnulhs vocabula negativa hisce locis: 

De or. II 18: Omnium ineptiarum quae sunt innumerabiles, haud 
scio an nulla sit maior quam — . 
Brut. 126: Eloquentia quidem nescio an habuisset parem 

neminem. 
Leg. I 56: Quapropter hoc diiudicari nescio an nunquam, sed 
hoc sermone certe non potest. 
Acad. II 81: Quod haud scio an non possis. 

136: Omnia, quae ubique essent, sapientis esse? nemi- 

nem consulem, praetorem, imperatorem, nescio an 

Tr t Q , u G ^ mnf l uevirum 1 uidem quemquam nisi sapientem ? 

J^iv. 1 «1: Haud scio an nec cardiacis hoc tribuendum sit nec 

phreneticis. 
Off. III 6: Quod cum omnibus est faciendum, tum haud scio 
an nemim potius quam tibi. 
Lael. 20: Qua (amicitia) haud scio an nihil melius sit datum*) 
ol : Haud sciam an ne opus sit quidem nihil unquam 
omnino deesse amicis. 
Att.XlV 17% 7: Contigit tibi, quod haud scio an nemini. 

1} , 'Tu , ;:::r;, s" tMae ' Arc]liv mr PhiL n PM - 1825 p - m - h ^ 

a ) nwnquam cod. Einsidlensis. 

3 ) nulla Knirsli. 

4 ) na/n Lanrbinus. 

6 ) cf- MueUeri edit, Teubn. p. XX! II. 






- 33 — 

Fam. IX 9,2: Quod nescio an nulli unquam nostro acciderit 
imperatori. 

Prioribus temporibus nonnulli viri docti propter codicum 
testimonia Ciceronem utraque dicendi ratione usum esse opinati 
sunt. ac satis mira de ea re protulerunt iudicia. Veluti ita 
scripsit Gernhard 1 ): „Soll das Urteil verneinend werden, so 
mufs irgend eine Negation non, nemo, nunquam oder dergleichen 
nach an folgen, wiihrend ullus, quisquam, unquam die negative 
Bedeutung sich schon aus der in nescio oder haud scio enthaltenen 
Xegation aneignen und soviel als nidlus, nemo bedeuten". Aliter 
iudicavit Weifsenborn 2 ) , qui ullus, unquam his enuntiatis nega- 
tivam sententiam omnino afferre non arbitrabatur : „Soll ein 
negativer Gedanke bescheiden ausgedriickt werden, so ist eine 
Negation notwendig; soll dagegen der Kreis von Gegenstanden, 
von denen etwas ausgesagt wird, so weit als moglich beschrankt 
werden, so steht nescio an quidquani". 

2. 
An pertinet ad dubitandi verba. 
a. dubito. 
De formula quae est dubito an non est, cur fusius dis- 
seram. Exempla enim, quae in Ciceronis scriptis inveniuntur 
multa non sunt et facile eorum condicio constitui potest. Certa 
autem huius verbi forma, cui an adiungatur, non occurrit, omni- 
busque locis sententia profertur affirmativa 3 ) , quae modestiae 
quandam speciem praebet. Exempla autem haec sunt: 
Verr. III 76: De accessione dubito an Appronio ipsi data sit merces. 
Tusc. IV 50: De L. Bruto fortasse dubitarim an propter infinitum 
odium tyranni ecfrenatius in Arruntem invaserit. 
Fam. IX 7,2 : Nonnulli dubitant an per Sardiniam veniat. 
Att. II 6,1: Qui dubitem an hic Antii considam. 

X 8,2 : 4 ) Tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo 
venditemus, quicum coniuncti ne cum praemio qui- 
dem voluimus esse? 



*) Scebode 1. c. 1824 p. 104. 
*) cf. synt. § 216,1. 
») cf. Hand: TurseU. I p. 330. 

*) Eadcm consuetudine Cornelius Nepos utitur: cf. B. Lupns: Der Sprach- 
gebrauch des Cornelius Nepos. Berlin 187G p. 171. 



- 84 - 

Att. XII 21,3: Itaque id ipsum dubito an excusationem aliquani 
ad illuui parem. 
XVI 5,3: Itaque dubito an Venusiam tendam. 
Neque deest exemplum, ubi in enuntiato secundario ne- 
gatio exstat. 
Off. III 50: Dubitet an turpe non sit. 

Germanice enim vertendum est: Er ist geneigt zu glauben 
dafs es nicht schimpflich sei. l ) 

b. ambigo. 
Tull. 13: An dolo malo factum sit, ambigitur. 
Hoc quoque loco m ad aftirmationem exprimendam adhi- 
betur, neque omittendum videtur particulam ab eo, ad quod sese 
apphcet, verbo seiungi, id quod nusquam alio loco apud Cicero- 
nem accidit atque scriptorum aetatis posterioris proprium est. 

c. incertum est, 
quod ipsum quoque ad aftirmationem inclinat: 
Senect. 44: Moriendum certe est, et incertum an hoc ipso die. 
Denique m tine huius capitis commemoranda est quaestio 
illa saepius tractata, num praeter ea quae attuli enuntiata apud 
Ciceronem exstent loci, ubi an ad simplicem interrogationem 
obhquam conformandam sit adhibitum. Atque Krueger quidem 
m scnptis Ciceronianis an, si hoc modo usurpari videretur, 
plane reiciendum putabat. Verba eius haec sunt*): „An steht 
auch m mdirekten Fragen bei den Schriftstellern des goldenen 
Zeitalters mcht anders als in dem zweiten Gliede einer Doppel- 
frage Aielmehr steht hier nur num, ne, utrum (in der Doppel- 
frage). Dahmgegen findet sich in der spateren Latinitat von 
Curtms an diePartikel an in dieser Verbindung haufig." Quam 
eandem sententiam altero^) quoque loco fere isdem verbis pro- 
tulit: „Erst im silbernen Zeitalter fing man an, an in indirekter 
irage m dem Smne von ne oder num zu gebrauchen." Minus 
certe mdicare videtur Draeger, qui ita scribit^): .,Cicero hat an 
aufser m d enjnr Bejahuug hinneigeudcn Phrasen (haud scio an 
') cf. Hand: Tursell. I p. 330. 

Heine ad Cic. de off. 1. c. 
2 ) gramm. lat. § 519. 2. 
'") 1. <- § 520, 4. 
*) 1. c §407 H. 



- 35 - 

etc.) in der einfachen indirekten Frage wohl nocli nicht ge- 
setzt." Et in plurimis libris do grammatica latina scriptis 
hnnc particulae usum oinitti videmus. Adversari autem vide- 
bantur legi illi verba ([iiae exstant in secundae orationis Cati- 
linariae paragrapho 12: „Quaesivi a Catilina, in nocturno con- 
ventu apnd M. Laecam fuisset necne", ubi pars codicum an post 
Catilina praebet. Sed recte recentiores editores eos codices 
secuti sunt, qui an omittunt. Cf. Reisigii verba 1 ): Es ist offen- 
bar, dafs hier an entstanden ist aus dem letzten Buchstaben 
des vorhergehenden und dem ersten des folgenden Wortes; es 
ist dort herauszuwerfen, denn in dem ersten Gliede braucht gar 
keine Fragepartikel zu stehn." Hand Tursell. I p. 309: „Non 
miims falsa erat eorum opinio, qui an pro utrum dictum putabant 
in formula an — necne afferebantque exemplum Ciceronis Cat. II 
6,12: „quaesivi a Catilina, an nocturno conventu apud M.Laecam 
fuisset necne.*' cett. 

Aliter comparatus est locus in 
Verr. IV 27: Quaesivi, an misisset. 

Ibi enim ex libris alia scriptura sumi non potest: quam- 
quam memorabile est in optimis codicibus totum locum per 
neglegentiam esse omissum. Neque tamen credibile videtur Ci- 
ceronem ab eo quod constanter secutus est genere dicendi hoc 
solo loco discessisse. Comprobo igitur sententiam eorum, qui an 
eo loco ex corruptela ortum esse censent. Duobus autem locis 
qui sunt in or. Cluent. § 52 et in Top. § 82 an, quod in anti- 
quioribus editionibus legitur, non codicum auctoritate nititur, 
sed ab hominibus doctis falso illatum est. 

Caput II. 

De interrogationum obliquarum singularibus 
q u i b u s d a m f o r m i s. 
In hoc capite primum de interrogationibus inchoatis et 
imperfectis pauca disseram; tum de epexegesi dicam; denique 
prolepsis quemadmodum ad Ciceronis pertineat consuetudinem 
videamus. Has autem res ita tractare, ut in omnes interroga- 



2 ) Yorlesung. tiber lat. Sprachwissenschaft §278 (her. von Haase. Leipz. J839.) 



— 36 - 



tiones obliq„as diligentins inqnireretur, necessarium mihi vide- 

§ 5. In iis quae haud scio an vel nescio an formulis in- 

stmctae s„ nt iuterrogationibns il.ud ipsum enuntiatum, quod 

voc, an admnctum est, saepius integrum non esse iam comme- 

morav!. Ex ceteris quoque interrogationibus haud paucae ean- 

dem formam praebent, ac praecipue in Ciceronis epistulis 2Zz 

mterrogatmnnm mchoatarnm.) numerum inveniri videmus I„ 

qmbus onnssa sunt ant vocabnla, qnae exstant in eo, qnod an- 

ecedrt, enunt.ato, ant copnla vel a.ind verbum finitum ou od 

facde cogitabone additnr. Atqne eandem speciem tiZJZZ 

quoqne mterrogationes nonnnnqnam habent. Saepiufltem 2 

consnetndmeCmero ita utitu, ut primnm breve antecedat enun- 

ZStST*' qU ° iDterr0gati ° **"* *«** atque per- 

Leg.agr.II66: lubet agros emi : primum quaero, quos agros et 
quibus m locis. 
Cat. I 13: Exire ex urbe iubet consul hostem, interrogas me 
num m exilium. 

Breviloquentiae causa verbum finitum maxime in enistulis 
haud raro omittitu, Nunc omnia esempla ita afferam Tt td 
certum ea digeram ordinem. aneram, ut ad 

referunto" 08 "" 01168 *"*""** °* ^ qU ° d autecedit - en ™tiatum 

a. 
Interrogationes simplices. 
Sex.Rosc.56: Sin autem sic agetis, ut arguatis aliquem patrcm 
occnd.se neqne dicere possitis aut quare Jt q„ - 

Leg.ag,II,6: lubet agrosem,- primum quaero, quos agros aut 

Cat r 13: ^r^;^ consui '— ^s me , 

') cf. Kuehner: graam §24!. Draeger: sjnt. §115-118. 



- 37 - 

Cai III 24: Ultus est liiiius victoriae crudelitatem posteaSulla; 
n»' dici quidem opusest, quanta deminutione civium 
et quanta calamitate reipublicae. 
Flacc. t>: A testibus laeditur. Antequam dico, a quibus, qua 
spe, qua vi, qua re concitatis, qua levitate, qua 
egestate, qua perlidia, qua audacia praeditis, dicam 
de genere. — 
Har.resp. 14: Multae sunt doinus in hac urbe atque haud scio 
au paene cunctae iure optimo. 
Sest. 23 : Eos laudabat maxime, qui dicuntur praeter ceteros 
esse auctores et laudatores voluptatis : cuius et quo 
tempore et quomodo, non quaerebat. 
Phil. I 9: Atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi: 
quanto meo dolore, non dico. 
De or. II t>2: Vidctisne, quantum munus sit oratoris historia? 
haud scio an flumine orationis et varietate maximum. 
72: In causarum contentionibus magnum est quoddam 
opus atque haud scio an de humanis operibus 
longe maximum. 
Brut. 297: Hi fuerunt certe oratores; quanti autem et quales 
tu videris. 
Or. 159: Consule veritatem, reprehendet: refer ad aures, 
probabunt. Quaere, cur. 
Fin. II 97: Philosophi in suis lectulis plerumque moriuntur. 
Refert tamen, quomodo. 
lusc. II 43: Utendum est igitur his. Quaeres fortasse, quo- 
modo. 
III 55: Genus id non valet et id haud sciam an plurimum. 
Div. I 15: Inest in ranunculis vis et natura quaedam; non 
quaero, cur, quoniam quid eveniat intellego. 
118: Profecto hominibus a dis futura significari necesse 
est. Sed distinguendum videtur, quonam modo. 
fiep. III 18: Quaero, si iusti hominis et si boni est viri parere 
legibus, quibus! 
Leg. I 18: Doctissimis viris proficisci placuit a lege; haud 

scio an recte. 
Off. III 6: Quod cum omnibus est faciendum tum haud scio 
an nemini potius quam tibi. 

3 



— -38 — 

Sen. 74: Moriendum certe est et incertum an hoc ipso die. 
Fam. III 7,4: Cum iste ante lucem Iconium mibi venturum nun- 
tiasset incertumque, utra via. 
VIII, 7,2 (Caelius) : Nisi bis triduo deprehensus esset. Quae- 
res, ubi. 
8,1 (Caelius): Scito Sempronium calumniam tulisse 
Quaeris, qua in causa! 
IX 14,7: Contigit tibi, quod haud scio an nemini. 

15,1: Est id quidem magnum atque haud scio an maximum. 

18,3: Disce a me TTQoleyo^ilvag — , sed quomodo, videro. 

XI 10,5 (D. Brut.) Septem numerum nunc legionum alo; 

qua difficultate, tu arbitrare. 

Q. fr. I 1,30: Si in promerendo, ut tibi, tanti honores haberentur 

quanti haud scio an nemini. 
Att. I 12,1: Tito mandavi: oxtjipsig atque dvaftolai; sed nescio 
an Tavxo^iaxov fjfncov. 

II 19,2: Bibulus in caelo est, nec quare, scio 

III 8,3: Puto me ita esse facturum, sed ubi, nondum statui. 

IV 2,7: Domus aedificatur; scis, quo sumptu. 

11,1: Se venturos, ut rationes cum publicanis putarent; 
quaesivi, gladiatoribusne. 
VI 2,7: Multum profeci, sed quantum, non scio. 

2,8: Haec puto me Bruto probaturum; tibine, nescio. 
VII 11,4: Mira hominum querela est ; nescio, isticine. 
IX 15,3: Nunc exire cupimus ; qua spe reditus mihi in 
mentem non venit. 
X 6,3: Pompeium pro certo habemus proficisci in Galliam. 
Ego nunc qua et quo, videbo. 
XI 24,4: Nihil mea minus interesse puto, quam quid illinc 
afferatur: id quam ob rem, te intellegere certe scio. 
XII 28,3: Publius navigaturus videtur, mihi autem dixerat 
per Siciliam: utrum et quando, velim scire. 
40,2: Legere isti laeti tam multa non possunt quam 
ego scripsi; quam bene, nihil ad rem. 
XIII 13,2: Volo Dolabellae valde desideranti: non reperio, quid, 
et simul aldto(.ica 'l\>co«g. 
2,5 et 26,2: Dati igitur sunt nec tibi integrum est; hui si scias, 
quanto periculo tuo! 



— 39 — 

Att XIII 45,1 : Dies feriarum milri additos vidco, sed quam multos, 
fac sciam. 
XIV 11,1: Ruina rem non fecit deteriorem, haud scio an etiam 
fructuosiorem. 
17a,7: Contigit tibi, quod haud scio an nemini. 

b. 
Interrogationes disiunctivae. 
Sex.Rosc. 74: Si per alios fecisse dicis, quaero, servosne an 
liberos. 
Pis 63: Audistis dici, philosophos Epicureos omnes res 
voluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos. 
Deor.III G6: Alia et bona et mala videntur Stoicis et ceteris 
civibus : vere an secus, nihil ad hoc tempus. 
Fin. III 44: Nobis aliter videtnr, recte secusne, postea. 
Acad II 135: Ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse 

dicebant; recte secusne, alias viderimus. 
Nat. D. I Q6: Haec ego nunc physicorum oracula fundo, vera an 

falsa, nescio. 
Fam. VII 25,2: Loquitur isto modo nemo; bene malene, videro. 
Att.IV 15,7: Pompeius fremit, Scauro studet, sed utrum fronte 
an mente, dubitatur. 
VIII 14,3: Ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineri- 
bus: occultandi sui causa an maris adipiscendi, ne 
is quidem scit. 
XI 23,3: Petet fortasse tertiam pensionem; considera igitur, 
tumne an prius. 
XII 14,2: Scire velim, quomodo dicar spopondisse et pro 

patre anne pro filio. 
XV 20,3: Properemus, sed tu iuva me consilio, Brundisione 
an Puteolis. 
Accedunt ea enuntiata, in quibus interrogationis disiunctivae 
verbum audiendum est ex antecedenti interrogatione obliqua 
simplici, quae interrogatione disiunctiva explicatur: cf. Sex. Rosc 
88, Mil. 31, Tull. 55, Verr. II 188, Cluent. 81, Invent. I 12, De 
Or. HI 211, Fam. IX 4, Q fr. III 8,2. 

2. 

Interrogationes imperfectae ita comparatae, ut aut copula 

3* 



— 40 — 

omittatur aut aliud verbum finitum, quod non ex verbis ante- 
cedentibus, sed ex ipsa sentcntia facile possit audiri. 

a. 
Interrogationes simplices. 
Cluent. 52: Si quaesieram, quae inimicitiae Scamandro cum 

Habito, fatebantur nullas fuisse. 
Off. I 152: Comparatio, de duobus honestis utrum honestius. 
Div. II 141: Quaero, cur Alexandro tam inlustre somnium, tam 
certum. 
Acad. I 2: Percontantibus nobis, ecquid novi. 

II 92: Rerum natura nullam nobis dedit cognitionem 
finium, ut ulla in re statuere possimus, quatenus. 
Senect. 73: Volt, credo, se esse carum suis, et haud scio an 
melius Ennius. 
Lael. 73: Videtis, quam nefaria vox. 
Att. II 5,2: De istis rebus exspecto tuas litteras — , num quae 
novae leges et num quid novi omnino. 
8,1: Ecce tibi nuntius, pueros venisse Roma. Voco, 
quaero, ecquid litterarum. 
IV 8 b , 2: Nam de ipso casu, nescio, an illud melius. 
V 3,1: Qui de republica rumores, scribe, quaeso. 

IX 17,2: Tu, quaeso, cogita, quid deinde. 

X 10,1: Vide, quam ad haec naQotvaaog. 

XI 21,1: Ad ea, quae scribis de testamento, videbis, quid 

et quomodo. 
XII 41,1: Quod tu scire volebas, ego quomodo ex hoc loco, 
postridie Idus Lanuvii constitui manere. 
51,2: Hoc velim scire, quomodo auctio. 
XIII 18: Exspecto, quid ad ea, quae scripsi ad te. 
20,4: Viden, quam (filoooqajg? 
29,2: Noli quaerere, quanti. 
31,4: Quanti autem, hoc mihi venit in mentem. 

XIV 5,3: Velim scire, qui adventus Octavii. 

10,3: Quod quaeris, iamne ad centena Cluvianum. 

XV 19,2: Scit, quae ille de hoc mecum quidem ayaxa olim. 

25: Velim scire, quo die piaculum. 

XVI 2,2: Amabo te, mi Attice, — videsne, quani blande. 

9: Non coniido aetati; ignoro, quo animo. 



— 41 — 

b. 
Interrogationes disiunetivae. 
Cluent. 26: Utruni impudentior hic an crudelior illa, difficile 
dictu est. 
Invent. I 35: Praeterea conimoda et incommoda considerantur 
ab natura data animo aut corpori hoc modo : va- 
lens an imbecillus , longus an brevis , formosus an 
deformis, velox an tardus. 
Part. or. 36: In locis et illa naturalia spectantur : maritimi an 
remoti a mari, plani an montuosi, breves an 
asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici. 
Att. X 4,12: Me consilio iuva, pedibusne Regium an hinc statim 
in navem. 
XIII 51: Quintus cras, sed ad me an ad te, nescio. 
XVI 6,1: Sed putabam fore ut illic cogitaremus, corbitane 
Patras an actuariolis ad Leucopetram — et si 
oneraria, statimne freto an Syracusis. 
Verbum finitum audiendum est ex sequentibus hoc loco: 
Fin. V 87: Democritus, qui — vere falsone non quaeremus — 
dicitur se oculis privasse 1 ). 
§ 6. Sequitur ut de epexegesi interrogationum obliqua- 
rum disputem. Quae quidem res haud magnam praebet difficul- 
tatem. Epexegesis natura haec est, ut interrogatione obliqua 
aliquod vocabulum, quod antecedit, accuratius designetur atque 
explicetur. Plerumque igitur interrogatio ad pronomina neutra- 
lia Jioc, illud, id, quae quasi per pleonasmum ad enuntiati pri- 
marii verbum sese applicant, refertur, et ita quidem, ut inter 
id enuntiatum, in quo exstat pronomen, et interrogationem aliud 
enuntiatum interpositum non sit; raro res aliter se habet, velut: 

Planc. 71: De te tantum requiro, utrum putes an — . 
Invent. I 43: In hac eae res quaeruntur, quae gestum negotium 
consequuntur : natura eius evenire vulgo soleat an 
insolenter et raro. 

Fin. IV 12: Cum quaereretur res admodum difficilis, num quinta 
quaedam natura videretur esse. 



») Cf. etiam enuntiata p. 28 proposita. 



— 42 — 

Nat.D.III65: Videaraus ea, quae sequuntur, primum deorumne 
providentia mundus regatur. 
Tim. 5: De quo id primum consideremus, quod principio 
est in omni quaestione considerandum , semperne 
fuerit nullo generatus ortu an ortus sit ab — . 
FamIX16,5: Cetera vero, quid quisque me dixisse dicat aut 
quomodo ille accipiat aut qua fide mecum vivant, 
praestare non possum. 
Att. II 5,2: De istis rebus exspecto tuas litteras : qui consules 
parentur, utrum Pompeius an cum Gabinio Sul- 
picius. 
Epexegesis natura fert, ut interrogatio, quae munere expli- 
candi explanandique fungatur, illud, ad quod pertineat, vocabu- 
lum sequatur. Ceterum non desunt loci, in quibus primum 
interrogatio , deinde pronomen exstet, ita ut illo ipso pronomine 
interrogationis sententia comprehendatur : velut in 
Div. I 86 : Fiat necne fiat , id nunc quaeritur. 

Fat. 9: Fatemur, acuti hebetesne, valentes imbecilline si- 
mus, non esse id in nobis. 
Caec. 49: Deiectus quemadmodum sit, icl quaeritur. 

83 : De quo fundo actum sit , id quaerendum esse dicis. 
Verr. II 167: An hoc dicere audebis, quo modo existiment, ad 
rem id non pertinere? 
Mil. 57: Manu vero cur miserit, si id quaeris — . 
Epexegesis autem exempla praeter ea quae attuli haec sunt: 

a. 
Interrogationes simplices. 
Verr. III 165: Hoc ex te quaero, fueritne tibi quaestui. 

Flacc 80: Illud quaero, sintne ista praedia ceusui censendo. 
Sull. 39: Ego non hoc quaerendum arbitror, num purgetur 
aliqui, sed num — . 
Vatin. 19: Quaero illud ex te, conatusne sis. 
33: Quaero illud a te, postulatusne sis. 
41: Hoc quaero, num putes. 
Mil. 31: Illud in iudicium venit, non occisusne sit, sed — . 
Invent. I 87: Haec erunt consideranda, num aliud eonficiatur, 
aliud dicatur. 
II 119: Illud attendere oportebit, num res utilior videatur. 



- 43 — 

Invent. II 175: In commoditatis ratione modo illud attendatur, 
dignane causa videatur. 

De or. I 102: Hoc ex te quaerimus, existimesne artem aliquain 
esse dicendi. 
III 113: Ecquid in re sit, quaeritur, ut illud : sitne in 
humano genere sapientia. 
Brut. 285: Illud quaero, Demetrius Atticene dixerit. 
Fin. V 87: Quare hoc videndum est, possitne nobis hoc ratio 
phiiosophorum — . 
Tusc. V 33 : Non id quaerendum puto, verumne sit, quod Zenoni 

placuerit. 
Nat.D.III17: Non id quaeritur, sintne aliqui. 
Div. II 97: Ego haec requiro : omnesne uno astro fuerint. 
Off. I 159: Illud forsitan quaerendum sit, num haec communi- 
tas sit semper anteponenda. 
III 39: Si id futurum sit semper ignotum, sisne facturus. 
40: Non cum hoc deliberetur, relinquendane sit hone- 

stas, sed — . 
91: Cum id rescierit, soluturusne sit eos. 
Att. XII 27,3: Itaque id ipsum dubito, an excusationem parem. 
XIII 14,2: Illud consideres velim, placeatne tibi mitti ad 
Yerrem. 

b. 
Interrogationes disiunctivae. 
Tull. 38: Hoc quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne. 
42: Id quaeri, utrum haec tam acerba facta essent 
necne. 
Cluent 123: Illud statuamus, utrum ita sit, an illi subscri- 
pserint. 
124: Hoc quaeramus, verum sit an falsum. 
Cael. 52 : Quo in crimine illud requiram , dixeritne Clodiae 
an — non dixerit — . 
Phil. XIII 2: Hoc primum videndum est, cum omnibusne pax 

esse possit an — . 
Invent. I 1: Saepe hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus 

attulerit copia dicendi. 
Deor. 111117: Quaeritur, ut illud : optimine cuiusque sapientes 
an populari laude ducantur. 



— 44 - 

Rep. I 50: Ut hoc populoruin intersit, utrum comi domino an 
aspero serviant. 
Div. II 142 : Hoc ipsum , pleni enectine simus , intellegi posse 
dicunt. 
Leg. I 3: Haec iam quaero ex ipso poeta, tuine versus hanc 
quercum severint an ita factum de Mario acceperis. 
Off. I 161: Intellegi potest non solum id homines solere dubi- 
tare, honestumne an turpe sit. 
Lael. 26: Illud considerandum videri solet, utrum desiderata 
sit amicitia an esset — . 
Fam. II 5,2: Unum illud nescio, gratulerne tibi an timeam — . 
VIII 8,9 (Caelius): Dixit hoc nihil interesse, utrum — an. 
X 26,2: Scilicet id agitur, utrum hac petitione an proxima 
praetor fias. 
Att. XIII 18: Haec mihi explices velim, maneasne an putes — . 

Vides, pluralem haec quattuor locis inveniri (Invent: I 87 
Div. II 97. Leg. I 3. Att. XIII 18), ea semel (Nat. D. III 65 
ubi enuntiatum relativum interpositum est), illa nusquam. 

§ 7. Iam ut ad prolepsin 1 ) me convertam, primum subiec- 
tum interrogationis obliquae quibus condicionibus a Cicerone in 
enuntiatum primarium translatum sit, demonstrabo, deinde vide- 
amus, num quos alios casus hac ratione positos esse inveniamus 
et quemadmodum. A grammaticis autem huic toti quaestioni 
satisfactum non est, quia breviter ac summatim rem exposuerunt. 
Draeger l ) enim hunc prolepsis usum ad optimos scriptores 
minus quam ad veteres referendum esse dicit et 0. L. F. Hop- 
pium 2 ) in eas, quae coniugationis periphrasticae coniunctivum 
reciperent, interrogationes obliquas inquisivisse iam supra dixi- 
mus, ita ut eae, quas tradidit, leges ne in hac quidem re vide- 
rentur absolutae atque in tali rerum circumscriptione in 
diversas traherentur partes. Qua in re tractanda plurimum 
Weissenborn versabatur, cum diceret 3 ): „Bisweilcn beherrscht 
die im Hauptsatze genannte Thatigkeit noch das Object, den 
Gegenstand, dessen Beschaffenheit im Nebensatze beschrieben 



! 



') cf. Kuehner; gramm. lat. § 243; Draeger: synt. lat. § 470. 
*) cf. Prgr. Gymn. Gumbinn. 1879. 
») cf. synt. lat. § 215, 3. 



— 45 — 

wird, welcher eigentlich Subjekt des letzteren sein sollte. Um- 
gekehrt schliefst sicli biswcilcn auch das Ilauptverhum an das 
Subjekt im Nebcnsatze, wo dann auch ein sonst imperson. Yer- 
bum personlich gebraucht werden kann." 

Atque posteaquain grammatici quid scntirent, demonstra- 
vimus, exemplis ex Ciceronis scriptis allatis, prolcpsis usus qua- 
tenus valcat, videamus. 

A. 

i. 

Prolepsin proprio huius significationis sensu exstare in iis 
periodis dicimus, in quibus interrogationis obliquae subiectum 
anticipatur et ad enuntiati primarii verbum refertur. Obiectum 
igitur enuntiati primarii et interrogationis obliquae subiectum 
inter sese consentiunt. Neque vero haec prolepsis forma a Cice- 
rone saepe usurpata est; exempla haec sunt: 

Tull. 13: Nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis 
demonstro, attendite. 
Deiot. 30: Quis tuum patrem antea, quis esset, audivisset? 
Invent.11170: Atque ut apertius hoc sit, exemplis licet vim rei, 

qualis et quanta sit, cognoscamus. 
Tusc. I 56: Sanguinem, bilem, pituitam, ossa, nervos, venas, 
omnem denique membrorum et totius corporis 
figuram videor posse dicere, unde concreta et quo- 
modo facta sint. 
Fam. IV 1,2: Rem vides, quomodo se habeat. 
VIII 10,3: Nosti Marcellum. quam tardus sit. 
XV 16,3: Tento te, quo animo accipias. 
Att. X9A1: Postquam sententiam, qualis futura esset, cogno- 
verim. 
Huc quodam modo referri posse puto etiam 
Verr. V 71: Habebant rationem omnes cotidie piratarum, qui 

securi ferirentur, 
nam structura genetivi pendentis a verbis Jiabere rationem 
similis est. 

Haec igitur sunt sola huius prolepsis exempla, quae afferre 
possum. Quod cum ita sit, in constituendo hoc prolepsis usu 
magna cautione opus esse apparet. Multo latius Ciceronis con- 



— 46 — 

suetudinem patere videmus, ut subiectum interrogationis obli- 
quae graviter primo loco collocet ac tum demum pronomina vel 
particulas interrogativas. Saepius autem sententiae si vim quan- 
dam ac pondus accedere voluit, verbum, a quo interrogatio 
obliqua pendet, in eam inserit. Itaque saepissime prolepsis ex- 
stare videtur, quae quidem si ad grammaticam illam refertur 
rationem nulla est. Hunc quoque usum exemplis liceat illustrare. 

a. 
Subiectum in initio interrogationis ita positum est, ut 
vox interrogativa statim sequatur. 
Quinct. 10: Dabo operam, ut a principio, res .quemadmodum 
gesta et contracta sit, cognoscatis. 
Sex.Rosc.14: Ab initio, res quemadmodum gesta sit, vobis ex- 
ponemus. 
76: Illud quaero, is homo per quos homines hoc tan- 
tum facinus perfecerit. 
Verr. III 75: Videamus, Herbitensis civitas quemadmodum spo- 
liata sit. 
Sest. 131: Reditus meus qui fuerit, quis ignorat? 
De or. I 10: Quis ignorat, ii qui mathematici vocantur quanta in 
obscuritate rerum versantur. 
Fin. I 37: Nunc explicabo, voluptas ipsa quae qualisque sit. 
11 10: Ista varietas quae sit, non intellego. 
Acad. II 136: Atrocitas tua quomodo in veterem academiam 

inruperit, nescio. 
Tusc. I 141: Membrorum situs et figura corporis vacans animo 
quam possit harmoniam efficere, non video. 

II 27: Videsne, poetae quid mali adferant? 

III 56: Ipsius rei natura quanta sit, quaerimus. 

IV 68: Haec laetitia quam turpis sit, satis est diligenter 

attendentem penitus videre. 
Nat.D.I104: Quaero, vester deus ubi habitet. 
II 2: Aveo audire, tu ipse quid sentias. 

III 6: Fac ego intellegam, tu quid sentias. 
Senect. 34: Audire te arbitror. hospes tuus quae faciat. 

66: Avaritia senilis quid sibi velit, non intellego. 
Lael. 80: Nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et 
qualis et quanta sit. 



— 47 — 

Fam. IV 11,1: Res quemadinodum sit acta, litterae mihi de- 
clarant. 
X 15,3 |Plancus| : Adventus meus quid profecturus esset, vidi. 
10,1: Ea sententia quae fuerit, ex senatus consulto 
cognosces. 
XIII a, 5 : Harum litterarum vis quanta fuerit , propediem 
iudicabo. 
XIV 1,2: Res quanta sit, intellego. 

14,2: In ea re, Pompeius quid velit, non despicio. 
Att. I 14,1: Prima contio qualis fuisset, scripsi. 

17,3: Huius incommodi culpa ubi resideat, facilius pos- 
sum existimare. 
II 4.2: Iste sacerdos Bonae Deae cuius modi futurus sit, 
sciemus. 
1(3,2: Gnaeus noster quid cogitet, nescio. 
III 24,2: Haec res quemadmodum ceciderit et tota res quo 
loco sit, velim scribas. 
IV 2,1: Tibi declaravi, adventus noster qualis fuisset. 
18,1: Quaeris , ego me ut gesserim. 

VII 2,7: Hortensius quid egerit, aveo scire. 

7,3: Tua Irjipig quem in diem incurrat, nescio. 
10: Gnaeus noster quid consilii ceperit, nescio. 

VIII 2,3: Ignorare mihi videris, haec quanta sit clades. 
11,6: Mea quae semper fuerit sententia, meminisse te 

arbitror. 
15,1: Ignoras, Domitius cum fascibusne sit. 
IX 1,4: Tu quid cogites, scire sane velim. 

3,4: Tota res Brundisina quomodo habeat sese, diutius 
nescire non possum. 
10,4: Videamus, et Gnaeus quid agat et illius rationes 
quorsum fluant. 
X 4,6: Hoc eius iter simulatioque pietatis qualis fuerit, 
non audeo dicere. 
XII 23,3: Scio, ego ipse quid existimem. 
32,1: Res quam molesta sit, vides. 
41,1: Quod scire volebas, ego quomodo ex hoc loco. 
42,2: Illud alterum quam sit difficile. te non fugit. 



— 48 — 

Att. XII 49,2 : Horti quam in diem proscripti sint , velim ad me 
scribas. 
XIII 8: Qui quaerat, Q. Staberii fundus num quis vena- 
lis sit. 
17: Attica nostra quid agat, scire cupio. 
18: Vides, propinquitas quid habeat. 
XIV 1,2: Magni refert, hic quid velit. 

4,1 : Vereor, ipse Sextus quo evadat. 
8,1: Clodia quid egerit, scribas velim. 
10,4: Ille quid agat, si scis. 
XV 2,4: Causa quae sit, ignoro. 

6,1: Ille quid mihi rescripsisset , scire te volui. 
19,1: Theophanes quid velit, nescio. 
26,5: Mundus iste cum M. Ennio quid egerit, facias me 
velim certiorem. 
Brut. I 7,1: L. Bibulus quam carus mihi esse debeat, nemo 
melius iudicare potest quam tu. 
Itaque eadcm ratione hi quoque loci, qui utrum veram pro- 
lepsin contineant necne dubium esse potest, explicandi sunt: 
Sex Rosc. 83: Iam intelleges, certum crimen quam multis suspi- 

cionibus coarguatur. 
Verr. I 61: Alio loco hoc cuiusmodi sit, considerabimus. 
86: Hoc quam nihil sit, cognosce. 
IH 157: Videsne, hoc quam clarum sit? 

200: Haec quam sint gravia, credo vos assequi posse. 
IV 89: Illud quid sit, non queo dicere. 
Imp. Cn. P. 34: Haec qua celeritate gesta sint, quamquam 

videtis — . 
Cluent. 156: Illud quam sit iniquum, cogitemus. 
Cat. II 17: Id quare fieri non possit, intellego. 
Flacc. 10: Hoc quibus verbis a Graecis dici soleat, sciant. 
Har.resp.36: Hoc quid sit per se ipsum facile interpretor. 
Rab Post.30: Non intellego, hoc quale sit. 

Mil. 77: Non queo, vetera illa populi Romani gaudia quanta 
fuerint, iudicare. 
Invent I 2: Non ius aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. 
De oi*. II 17: Tempus quid postulet, non videt. 

177: Oportet — id quare ita sit, ostendere. 



Fin. 


I 34: 




II 6: 




$6: 


Div. 


I 32: 




II 71: 


Leg. 


I 37: 



— 49 — 

Deor. 11231: Quid igitur? inquit, patiemur Caesarem non expli- 
care uobis, totum genus hoc iooandi quale sit et 
unde dicatur? 
240: Cum quaereres, id quid csset. 
241: Id ubi esset, videbat. 
Top. 30: Partitionum genus quale esset, ostendimus. 
Brut. 275: Id ubi esset, videbat. 
Opt. gen. 7: Id quale sit, quaerimus. 

Id ne ferae quidem faciunt, ut, earum motus et 
impetus quo pertineant, non intellegamus. 

— Ut — id extremum quid et quale sit, nesciat. 
Id primum videamus, beate vivere vestrum quale sit. 
Id possetne tieri, consuluit. 

— Qui, silentium quid sit, intellegat. 
Iter huius sermonis quod sit, vides. 

Fam. II 5,1: Haec negotia quomodo sese habeant, ne epistula 
quidem narrare audeo. 
18,3: Tempora qualia futura sint, quis scit? 
V 5,3: Ea quae sint, poteris cognoscere. 
21,3: Id ipsum quid intersit, non sane intellego. 

VIII 4,3 : (Caelius) : Mea comitia quem eventum sint habitura, 

nescio. 

IX 18,2: Id cuiusmodi sit, nescio. 

XI 33 (Brutus): Illud quemadmodum ferendum sit, tute 

cogita. 
XIII 8,2: Hoc quale sit, tu considerabis. 

29,2: Exspectare te arbitror, haec tam longe repetita 
quo spectent. 
XV 19,4: Scis, Cn. quam sit fatuus. 
Q. fr. I 3,5: Ista qualia sint, tu perspicias. 
Att. II 7,4: Illud quid sit, scire cupio. 

20,5: Haec quo sint eruptura, timeo. 
III 8,2: Reliqua quam mihi timenda sint, video. 

20,2: Id quantum sit praesidium, video. 
IV 11,1: Illud cuiusmodi sit, velim perspicias. 

: Id cuiusmodi sit, ad me mittas velim. 
VI 1,19: Ea quae sint, nescio. 
VII 13a,l: Genus belli quod sit, vides. 



— 50 — 

Att. IX 3,1: Id cuiusmodi sit, scire velim. 

18,4: Videamus, lioc quorsum evadat. 

X 9 A,l (Caelius): Id quid esset, perscripsisti. 

XI 13,4: Id quemadmodum iiat, tu videbis. 
17,3: Id quale sit, velim ad me.scribas. 
24,4: Id quamobrem, te intellegere certe scio. 

XII 32,2: Velim videas, conductores qui sint. 
XIV 19,6: Antequam ista quo evasura sint, video. 
XV 2,2: Id quale fuerit. nescio. 

6,4: Hoc qualecunque esset, te scire volui. 
XVI 15,2: Hoc quale sit, consideres velim. 

15,4: Quoad audiamus, haec quorsus evadant. 
Brut. II 1,1: Non ignoras, idem illud utrum ante an post de- 
cernatur. 
(1,3: Acta quae sint, scio.) 
Fr. E. III 1 1 : Extrema nec quanta nec qualia sint, verbis conse- 
qui possum. 
VIII 2 : His contraria ut esse soleat, expertus sum. *) 

b. 
Verbum, a quo interrogatio obliqua pendet, in hanc ipsani 
insertum est. 
Q. Rosc. 2: Ego copia et facultate causae confisus, vide, quo 

progrediar. 
Muren. 21: Ista nostra assiduitas, Servi, nescis, quantum inter- 
dum adferat hominibus fastidii. 
Fin. III 11: Egone, quaeris, inquit, quid sentiam? 
Rep. IV 21: Hic alter subiectus aquiloni, quem incolitis , cerne, 
quam tenui vos parte contingat. 
Leg. I 41: Is, qui nihil alterius causa faciet et metietur suis 
commodis omnia, videtis, credo, quid sit acturus. 
Fam. VIII 1,1 (Caelius): Tametsi tu scio quam sis curiosus. 

XII 29,1: Causa tanti amoris, intellegis, quae verba de- 

sideret. 
Att. VII 14,3: Tu ipse cum Sexto, scire velim, quid cogites. 
XV l b , 2: l YnottzoK; vides quae sit. 



M Loci, quibus subiectum cum alio casu coniunctum est, v. infra. 



Atque ita hi quoque loci comparati simt, ut similiter ex- 
plicari possint neque de vera prolepsi sit eogitandum: 

Top. 2(>: Definitio est oratio, quaeid, quod definitur, explicat, 

quid sit. ') 
Fin. II 4: Quaerimus tiueni bonorum: possumusne hoc scire 

quale sit, nisi — ? 
Brut. 328: Ista, quae dicis, video qualia sint. 
Div. II 20: Ut ne illud quidem sciam quale sit. 
Fin. II 94: Quod magnum dolorem brevem esse dicitis, id non 
intellego quale sit. 
Nat. D. I 43: Ea, qui consideret, quam inconsulte ac temere 
dicantur. 
7 1 : Hoc intellegerem quale esset. 
77: Primum quidque considera quale sit. 
Fam. I 7,9: Haec profecto vides quanto expressiora quantoque 
illustriora sint. 
II 5,2: Haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa. 
IX 20,2: 'Oyuiiia&sig homines scis quam insolentes sint. 
XIV 13: Totum iudicabis quale sit. 
Att. I 16,3: Iudicium, si quaeris, quale fuerit. 
VII 3,3: Id corara considerabimus quale sit. 

11,5: Haec tu mihi explica qualia sint. 
XI 5,2: Hoc ipsum sicut alia considerabo quemadmodum 
comraodissime fieri posse videatur. 
XV 19,2: Hoc ego quid sit interpretari non possura. 
(ubi non verbum sed subiectum enuntiati regentis inter- 
positum est). 

II. 
Ac de hoc prolepsis genere hactenus; videamus nunc de 
altero, quod usitatius videtur fuisse. Neque enim solum sub- 
iectum interrogationis obliquae ut obiecti munere fungatur in 
enuntiatum transfertur primarium, verum etiam subiectum cum 
de praepositione coniunctum adverbum, unde interrogatio obliqua 
pendet, referri videmus. Exemplorum autem huius generis 
maior invenitur numerus, neque, ut ait Hoppe (1. c), a Ciceronis 
consuetudine ea abhorrent: 



x ) Hic locus et is qui est Nat. D. I 43 propterea differunt a ceteris, quia in 
iis tertia exstat verbi finiti persona, 



:RS\TY O^ 



uNWtt 

MAN01S UBRM" 



— 52 - 

Sull. 68: De quo si quis dubitasset antea, num id cogitasset. 
Phil. XI 1 : De altero patefactum est , quid cogitaret. 
Brut. 20: Quod milii in Tusculano inchoasti de oratoribus, 
quando esse coepissent, qui etiam et quales fuissent. 
Fin. IV 12: — in quo etiam de animis, cuius generis essent, 
quaereretur. 
14: Yideamus de summo bono, quid attulerit. 
Tusc. IV 50: De L. Bruto fortasse dubitarim an propter intini- 
tum odium tyranni ecfrenatius in Arruntem in- 
vaserit. 
V 35: Tu ne de Persarum quidem rege magno potes di- 
cere, beatusne sit. 
Nat. D. II 88 : Hi dubitant de mundo, casune ipse sit effectus an 

ratione. 
Fam. XI 9,1 (Brut): De Pollione Asinio puto te perspicere, quid 

facturus sit. 
Att. III 14,1 : Plenus sum exspectatione de Pompeio, quidnam de 
nobis velit aut ostendat. 
IV 8 A,l: In oppido est quiddam, de quo est dubium, sitne 
venale. 
V 21,2: C. Cassius prudentiores illas litteras miserat, de 
quibus tu ex me requiris, quid sibi voluerint. 
XII 44,3: Volo de naufragio Caminiano scire, quid sit. 

52,2: Nescio quid videris dubitare de Clodia, utrum 
veniat an — . 
Huc addendum est, uno loco simili ratione subiectum inter- 
rogationis cum in praepositione coniunctum anticipatum esse: 
Muren. 36: Si in hac comitiorum tempestate populari saepe 
intellegas, quo signo commota sit. 

III. 

Restat, ut de tertio prolepsis genere disseram, quod haud 
scio an prolepsin dicere non liceat. Eius enim natura cumhaec 
sit, ut subiectum anticipetur, talia non desunt exempla, in quibus 
constructione passiva adhibita verbum, a quo interrogatio obliqua 
pendeat, ita nd interrogationis subiectum referatur, ut eodem 
atque hoc utatur et numero et genere. Rectius fortasse hanc 
verborum compositionem vel assimilationem vel attractionem 



- 53 - 

lioininare possunius, praesertim cum illud quod quasi attrahitur 
verbum non ubique interrogationein antecedat. Neque praeter- 
eundum videtur hoc dieendi genus a Cicerone saepius quam 
prolepsin usurpatum esse. Exempla autem haec sunt: 
Leg. agr. I 5 : Superiore parte legis quemadmodum Pompeium 

oppugnarent, a me indicati sunt. 
Invent. II 30: Quae res harum aliquam rem consequantur , faci- 
les cognitu sunt. 
177: Contraria quae et qualia sint, intellegentur. 
Deor. II 243: Ita effinguntur (mores), ut, quales sint, intelle- 
gantur. 
Or. 68: Seiunctus orator a philosophorum eloquentia; expli- 
candus est nobis, qualis futurus sit. 
Fin. V 85: Ut plane qualia sint, intellegantur. 
Nat. I). II 71: Poterunt intellegi, qui qualesque sint. 
115: Intellegi, qualia sint, non possunt. 
153: Defectiones solis et lunae cognitae, quae, quantae, 
quando futurae sint 
Leg. I 4: Multa quaeruntur in Mario, fictane an vera sint. 
Lael. 56: Constituendi sunt, qui sint in amicitia fines et 
quasi termini diligendi. 
63: Quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur, quam 
sint leves. 
Parad. 24: Nuda ista si ponas, iudicari, qualia sint, non facile 
possint. 
Att. VII 17,4: Haec intellegentur, quorsum evasura sint. 

VIII 12,4: Haec, qualia tibi esse videantur, etsi significata 
sunt a te — . 
Quae exempla qua ratione comparata sint, e verborum et 
numero et genere dilucide apparet, ita ut vix difficultatem ullam 
praebeant. Inveniuntur autem ea quoque, quae utrum huc perti- 
neant necne, accurate diiudicare non possimus, quia verborum 
numerus ille quidem ad interrogationis subiectum relatus videtur, 
sed genus perspici non potest utrum transitivum an neutrum sit. 
Sed in plerisque horum locorum scriptor quin impersonalem 
structuram adhibere voluerit, vix dubium esse existimo. 
Verr. II 13: Ea ipsa virtus qua ratione isti amica sit, dicetur. 

4 



- 54 — 

Verr.IV 127: Haec Sappho sublata quantum desiderium sui reli- 
querit, dici vix potest. 
Cael. 61: Venenum unde fuerit, non dicitur. 
Invent. I 9: Inventio qualis debeat esse, consideretur. 

II 65: Ius ex quibus rebus constet, est considerandum. 
154: Navis ipsa quid sit, definitionibus quaeritur. 
Deor. 11106: Saepe res non sit, necne, sed qualis sit, quaeritur. 
III 85: Vis et natura rei nisi perfecta ante oculos poni- 
tur, qualis et quanta sit, intellegi non potest. 
Brut. 25. Quinque artium concursus maximarum quantam 

vim liabeat, existimari potest. 
Or. 168: Genus illud tertium explicetur quale sit. 

208: Si numerus orationis quaeritur qui sit. 
Top. 36: Cum quaeritur, postliminium quid sit. 
Fin. IV 29: Id ne cogitari quidem potest quale sit. 
Acad. II 25: Si id quod videtur non percipitur accommodatumne 
naturae sit an alienum. 
37: Nihil agens (animal) ne cogitari quidem potest 
quale sit. 
Tusc. IV 74: Si adfecto haec adhibenda curatio est, ut et illud, 

quod cupiat, ostendatur quam leve sit. 
Nat. D. I 30: Id quale esse possit, intellegi non potest. 

II 147: Ex quo scientia intellegitur quam vim habeat. 
Rep. II 6: Maritimus ille et navalis hostis — denique ne 
nota quidem ulla, pacatus an hostis sit, discerni 
ac diiudicari potest. 
Att.VII 12,2: Inde utrum consistere velit an mare transire, 
nescitur. 

B. 

Quibus rebus expositis satis docuisse videor, prolepsis qua 
ratione ad interrogationum obliquarum subiectum pertineat; nunc 
accedamus ad casus obliquos. 

I. 

Ac primum quidem ex interrogationibus obliquis accusati- 
vum a Cicerone nonnunquam ad verba, quibus illae adiunctae 
sunt, relatum videmus esse. Ac tribus quidem locis, ubi accu- 
sativus iu cnuntiato interrogativo aut obiectum est aut subiec- 



- 56 - 

tum infinitivi, notio eius in enuntiato primario substantivo cuni dc 
praepositione coniuncto signilicatur, in enuntiato interrogativo aut 
pronomine is exprimitur aut omittitur. Aliter comparatus est 
quartus qui huc pertinet locus. Exstant autem hi quattuor loci 
in epistulis: 

Att. III 7,3: Quod de fratre, ubi eum visuri essemus, nescie- 
bamus. 

VII 14,3: De mulieribus nostris quaeso videas, ut satis hone- 

stum sit eas Romae esse. 
XII 24,2: Quaero de Regillo, rectene meminerim patre vivo 
mortuum. 
Fam. X 5,2: Rursus declaratio animi tui, quem haberes de re 
publica. 
Aliter se habent ii loci, ubi enuntiati interrogativi obiectum 
(eodem modo ac subiectum in iis quos supra commemoravimus 
locis) in initio interrogationis positum est. Huius verborum 
collocationis exempla nonnulla in orationibus, plurima in epistulis 
inveniuntur : 

Sex Rosc. 42 : Ego res tam leves qua ratione intirmem ac diluam, 
reperire non possum. 
134: Familiam quantam habeat, quid ego dicam! 
Div. Caec. 49: Quartum quem sit habiturus, non video. 
Verr. IV 88: Ea quo pacto distinguere possim, nescio. 
Imp. Cn. Pomp. 38 : Itinera quae fecerint , recordamini. 
Leg agr. II 31: Videte. eos quanto maioribus ornamentis affieiat. 
Acad. II 96: Vide, hanc conclusionem probaturusne sis. 
Fin. IV 69: Quod sapientia, pedem ubi poneret, non habebat. 
Fam. IX 6,2: Ut scires, hospitium tibi ubi parares. 
XVI 18,3: Te quando exspectemus, fac ut sciam. 
Att. V 20,1: Ephesum ut venerim, nosti. 

IX b, 3 (Balbus): Haec quam prudenter tibi scribam, 
nescio. 
13,3: Nec ego eum iuvare qua re possim, scio. 

XII 51,2: Id utrum illi sentiant anne simulent, tu intelleges. 

XIII 2,2: Pedem ubi ponat in suo, non habet. 
XV 24: Te quo die exspectem, velim scire. 

XVI C. 16,10: Atticum quanti faciam, scis 

4* 



_ 56 — 

Fr. A. 1X9: Populum quanti faceret, ostendit. 
E. III 2: Balbuni quanti faciani, scies. 
Praeter accusativum etiam subiectum interrogationis vocu- 
lam interrogativam antecedit his locis: 

Tusc. V 120: Quare hunc locum ceterarum disciplinarum philo- 
sophi quemadmodum obtinere possint, ipsi viderint. 
Att. VI 1,1: Scire vis, tuas litteras ego quas acceperim. 

9,2: Dubitabam, tu has litteras essesne accepturus. 
Neque praetereundae sunt eae interrogationes obliquae, 
quarum compositio haec est, ut post accusativum verba, unde 
pendeat interrogatio , inserantur. 
Verr. I 61 : Ne haec quidem duo signa pulcherrima habes quo- 
modo emeris. 
V 26: Itinerum primum laborem accipite quam facilem 
sibi iste reddiderit. 
Phil. III 18: Me isdem edictis nescit laedat an laudet. 
(ubi praeter accusativum ablativus antecedit). 
Deor. 11127: Illa deprome nobis unde adferas. 
Rep. II 8: Id haud scio an liceat dicere. 
Fam. I 9,4: Vatinium scire te velle ostendis quibus rebus 
adductus defenderim et laudarim. 
XIII 19,3: Litteras ad te nunquam habui cui darem. 

II. 
Proximus est locus ablativi, qui item prolepsis cuiusdam 
non expers esse videtur. Duo autem huius prolepsis exempla 
afferri possunt, quorum alterum activam, alterum passivam for- 
mam praebet, ita ut ablativi notio aut obiectum aut subiectum 
sit eius verbi, quocum interrogatio obliqua coniungitur. 
Att. II 11,1: Ac diem 1 ), quo Roma sis exiturus, cura ut sciam. 
Leg. agr. II 86 : Multitudo quaeritur, qua illa omnia oppida com- 
pleantur. 
Neque desunt loci, ubi ablativus vocabulum interrogativum 
antecedat, verbo unde pendet interrogatio aut interposito aut 
sequente: 

Phil. III 18: Me isdem edictis nescit laedat an laudet. 
Att. VI 2,4: Ilac re incredibile est quantum civitates emerserint. 



) die cod. Mediceus; quae scriptura genuina esse \i\ potest, 



— 57 — 

Att. III 15,2: Ad primam hoc tibi scribo, me tam firma mente 
ubi utar uou habere. 
Praeterea huc referendum est: 
Cat. IV 9: Nunc ego mea video quid intersit. 

III. 
Reliquos autem enuntiatorum interrogativorum casus, gene- 
tivum ac dativum, comprehendere mihi liceat, quippe quorum 
condicio fere eadem sit. Horum enim notiones a Cicerone ad 
enuntiati primarii verbum per anticipationem non referuntur. 
Saepius autem primo interrogationis loco collocantur. Huius 
structurae exempla afferam, quibus addam eas interrogationes 
obliquas, in quibus vocabula praepositionibus adiuncta et com- 
plures casus et adverbia eodem modo posita sunt. 

a. 
Illud, a quo pendet interrogatio , verbum in hanc ipsain 
ita insertum est, ut 

1. 
genetivus ab eo, quocum coniungendus est, vocabulo seiun- 
geretur. 

Fin. III 3: Stoicorum non ignoras quam sit subtile disse- 
rendi genus. 

2. 
dativus. 
Div. I 9: Eius rationi non sane desidero quid respondeam. 
Att. XIV 18,4: Nec Bruto meo exilium meditanti video quid pro- 
desse possim. 

3. 
vocabula praepositionibus adiuncta. 
Caec. 25: De eo dubito quomodo aut loquar aut taceam. 
Vatin. 37 : De gestu intellego quid respondeas. 
Acad. I 6: Apud nostros non ignoras quae sit et quanta sub- 

tilitas. 
Leg. II 32: Hac tu de re quaero quid sentias. 
Fam. VI 4,2: De illis non arbitror te exspectare quid sentiam. 

XIII 55,2: De reliquo mihi dubium fuit quid ad te scriberem. 
Q. fr. 1119,3: In republica scio quam sollicitus esse soleas. 
Att. II 6,2: De muro statue quid faciendum sit. 
VII 13A. 3: De Ciceronibus nostris dubito quid agam. 



- 58 — 

Att. XI 4,2: De pensione altera, oro te, considera quid facien- 
dum sit. 
XIII 4,2: Quoniani de nominibus quaeris quid placeat. 
Brut. II 4,4: De supplemento non video quid fieri possit. 

b. 
Verbum regens non interponitur. 
1. 
genetivus. 
Att. II 11,1: Quo die non melius scirem, Romae quid ageretur. 
21,5: Bibuli qui sit exitus futurus, nescio. 
2. 
dativus. 
Verr. II 69: Neque Timarchidi quid responderet, liabuit, nisi — . 
Cluent. 187: Quaero a te, servo tuo quid factum esse dicas. 

Div. I 29: M. Crasso quid acciderit, videmus. 
Att. VII 3,11: Scis, illi reliquum quantum sit. 

XIII 10,3: Nihil habeo quod dubitem, nisi ipsi Magio quae 
fuerit causa amentiae. 
3. 
adverbium. 
Att. III 8,2: Nunc istic quid agatur, timeo. 
VII 23,3: Quod quaeris, hic quid agatur. 

4. 
vocabula praepositionibus adiuncta. 
Verr. I 47: Cum recordaris, in deos immortales quam impius 
fueris. 
75: Qui in illa re quid facere potuerit, non habebat. 
Sest. 113: Iam de Fannio quae sit existimatio, videamus. 
Invent. II 50: Nunc exponemus, in coniecturalem constitutionem 
qui loci communes incidere soleant. 
Fin. II 48: Ait eos neque intellegerc nec videre, sub hanc 
vocem honestatis quae sit subicienda sententia. 
Lael. 41: Videtis, in tabella iam ante quanta sit facta labes '). 
Fam. I 7,9: Ut considerarer , in omni reliqua vita quibus 
crederes. 



) ]!"<■ Loco l )(,sl sul)st. cimi praepos. exstal adverbium, loeo qui <-sl ;i<t 
Att. VIII L\l (v. Infra) nominativus. 



— 59 — 

Fam. XIII 68,2: Ego ad te, de republioa summa quid sentiam, 
aon saepe scribam. 
XIV 9: Omnino, de omnibus rebus nec quid consilii capiam 
nec quid faciam, scio. 
Q. IV. I 1.3: Equidem de isto genere honorum quid sentirem, 
scripsi ad te ante. 
III 1,3: De eo quid videatur, ipse constitues. 
4,5: De tisco quid egerit Scipio, quaeram. 
Att. I 10,3: A senatu quanti fiam, minime me poenitet. 

II 7,4: Velim scribas — , de legatione quid sit acturus. 
III 5: Ad te quid scribam, scio. 
9,3: Sciam, de reliquo quid agendum sit. 
IV 16,9: Facias me certiorem velim, — et cle Eutycliide 
quid egeris. 

V 10,4: Ut sciremus, in republica quid ageretur. 

VI 1,5: De publicanis quid agam, videris quaerere. 

1,23: De Memmio restituendo ut Curio cogitet, te au- 
disse puto. 
3,5: Iam in Appii negotio quantum tribuerim Bruto, 
dici vix potest. 

VII 10: De reliquo neque hercule quid agam nec quid 

acturus sim, scio. 
VII 19: De pueris quid agam, non habeo. 
VIII 2,4: Videbis, de Gnaeo nostro ipse Vibullius quid exi- 
stimet. 
9,1: Ut testatum esse velim, de pace quid senserim. 
IX A,l: De gratia et ope quid significares , mecum ipse 

quaerebam. 
X 5,3: Tu, de tuo itinere quid cogitares, velim me certio- 
rem facias. 
XII 29,2: Huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et 
de hac re quid tui consilii sit. 
52,2: De epistula ad Caesarem quid egeris, exspecto. 

XIII 20,1: De urbe augenda quid sit promulgatum, non 

intellexi. 
22,1: De Varronc non sine casu quid tibi placeat, exquiro. 
38,1: Ad patrem de me quid scripserit, nescio . 

XIV 14,3: Ex eo quid manarint, vides. 



— 60 — 

Att. XVI 6,3: Cum Publilio quomodo agendum sit, videbis. 
15,2: De hoc quid placeat, rescribas velim. 
16,1: Cum Tirone quid sis locutus, cognoscam ex ipso. 
Brut. I 5,4: Tu, de tota re quid sentias, velim me facias cer- 
tiorem. 
15,4: Post interitum Caesaris quid ego dixerim, non es 
oblitus. 
15,11: De ceteris rebus quid senserim, audisse te arbitror. 
Fr. A. IX 4: In iudiciis quanta vis esset, didicit. 



Caput III. 

De interrogationibus disiunctivis. 1 ) 

§ 8. Interrogationum disiunctivarum compositio diver- 
sissima est. Sed quindecim, quae apud Ciceronem exstant, for- 
mae in tria genera dividi possunt, quorum primum eiusmodi est, 
ut omnes interrogationis disiunctivae partes particulis instructae 
sifct; alterius natura haec est, ut in secunda parte particulae 
sint positae; tertium nullas recipit. 

A. 

§ 9. Ac primum quidem genus et longe usitatissimum 
est et formae eius maxime inter sese discrepant; novem enim 
apud Ciceronem inveniuntur: 

utrum — an 

utrum — anne 

utrum . . . ne — an 

utrum — an non 

utrum — necne 

— ne — an 

— ne — anne 

— ne — an non 

— ne — necne. 

Minime vero harum formarum pares exstant numeri, sed 
utrum — an et ne — an saepissime a Cicerone adhibita sunt. 



>) cf. Draeger: synt. § 468; Kuehner: gramm. §§ 233 34 



— 61 — 

1. 
§ 10. Intcrrogiitionum disiunctivaruin ingens numerus, quae 
utrum — an particulis conformatae sunt, in duas partcs dividi possc 
videtur, quarum altera eiusmodi est, ut duo hoc modo conferan- 
tur enuntiata, altera ita est comparata, ut utrum — an ad sin- 
gula unius enuntiati vocabula spectent. Ac verba, unde pendent 
bae interrogationes , semper fere antecedunt; quinclecim autem 
locis eas sequurftur; uno omnino omittitur verbum: 
Acad. II 94: Quid ad illum, qui te captare vult, utrum tacen- 
tem inretiat te an loquentem. 
Etsi autem plerumque interrogatio disiunctiva ex duabus 
constat partibus, tamen et tres partes (Verr. II 144, Pis. 22, 
Invent, I 17, II 01, Or. 181, Att. XVI 8,2) et singulis locis 
quattuor (Acad. II 124) vel quinque (Invent. II 16) inveniuntur, 
ita ut an et bis et ter et quater repetatur: 

Praeterea memorabile mibi videtur hoc enuntiatum: 
Muren. 27: Illud mihi quidem mirum videtur, tot homines 
etiamnunc statuere non potuisse, utrum diem ter- 
tium an perendinum, iudicem an arbitrum, rem an 
litem dici oporteret. 
Nam primam interrogationem, quae utrum — an particulis 
instructa est, ceterae ita sequuntur, ut uirum omittatur. 

Neque praetereundum videtur non deesse huius generis 
interrogationes , quarum natura haec sit, ut simplici interroga- 
tione obliqua antecedente quasi partitionis locum obtineant: 
Sex.Rosc.88: Restat, ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Ro- 
scium occiderit, is — postremo — utrum inimicus 
potius an filius. 
Font. 15: Statuite, quid vestra aequitas, quid populi Romani 
dignitas postulet : utrum coloniis vestris et credere 
et consulere malitis an iis — . 
Rab.Post.30: Non intellego, hoc quale sit : utrum accessionem 

clecumae an decessionem fecerit. 
Fam.XI16,l: Permagni interest, quo tibi haec tempore epistula 
reddita sit, utrum cum sollicituclinis aliquid haberes 
an cum ab omni molestia vacuus esses. 
XIV 4,3: Tu quid egeris, nescio : utrum aliquid teneas an, 
quod metuo, plane sis spoliata. 



— 62 — 

Att. II 5,2; De istis rebus exspecto tuas litteras : qui consules 
parentiir, utrum Pompeius et Crasssus an cum Ga- 
binio Sulpicius. 
- XII 8: Scribe, quaeso, quid referat Celer egisse Caesarem 
cum candidatis, utrum ipse in Foenicularium an in 
campum cogitet. 
Saepissime igitur hac consuetudine Cicero usus non est. 
Ceterum postea ad eam redibimus, nunc hoc animadvertas 
velim, hasce quas attuli interrogationes disiunctivas , quae expli- 
candi munere fungantur, longiora enuntiata esse. 

a. 
§ 11. Iam accedam ad priorem partem interrogationum 
disiunctivarum, quae utrum — an particulis instructae sunt : ad 
eas, quae ex duobus constant enuntiatis *). Haec autem eius- 
modi sunt, ut aut duo subiecta et duo verba in iis posita sint 
aut, id quod usitatissimum est, duo verba ad unum peitineant 
subiectum aut duo subiecta unum recipiant verbum. Cuius rei 
liceat mihi ita afferre exempla, ut rationem habeam eorum ver- 
borum, quibus interrogationes sunt adiunctae. 

a. 
Interrogatio pendet ex verbo quaerendi. 
Vatin. 20: Quaero, utrum decreturus fueris an auspicia fueris 
augur dissoluturus. 
Invent. I 17: Plura quaeruntur hoc modo : utrum Carthago diru- 
atur an Charthaginiensibus reddatur an eo colonia 
deducatur. 
Tusc. IV 9 : Quaerebam, utrum panderem vela orationis statim an 
eam ante paululum dialecticorum remis propellerem. 

Interrogatio pendet ex verbis sentiendi. 
1. cognosco. 
Cluent. 56 : Voluit cognoscere, utrum iudices in eos solos essent 
severi an — iudicarent. 
2. considero. 
Lael. 26: Illud considerandum videri solet, utrum desiderata 
sit amicitia an esset hoc quidem proprium amicitiae. 

») aut ex pluribus : ef. Invent. I 17. Att. XVI 8,2. 



— 63 — 

3. consulto 

Att,XVI8,2: Consultabat, utrum Romam proficisceretur an 
Capuam teneret an iret ad tres legiones. 

4. delibero. 

OtT. III 37: Deliberant, utrum id sequantur an se contaminent. 

5. dubito. 

Quiuct. 41: Dubitabitur, utrum sit probabilius, Sex. Nacvium 
statim, si quid deberetur, petiturum fuisse an ne 
appellaturum quidem biennio l ) ? 
Verr. III 86: Vos etiamnunc dubitate, si potestis, utrum tantuui 
numerum acceperit an huic exegerit. 
208: Desinite dubitare, utrum sit utilius parcere an 
improbitatem coercere. 
Att.XV26,l: Dubitans, utrum morem gerat Leptae an tidem 
infirmet filio. 

6. existimo. 
Font. 2: Non possum existimare, utrum ipse erret an vos in 
errorem ducere velit. 

7. nescio. 
Leg. agr. II 13: Hoc ille utrum insidiarum causa fecerit an hoc 

genere eloquentiae delectetur, nescio. 
Fain.XIV4,3: Tu quid egeris, nescio : utrum aliquid teneas an 

sis spoliata. 
De or. II 56 : — Ita ut nescias, utrum res oratione an verba sen- 
tentiis illustrentur. 

8. perspicio. 
Leg.agr.I10: Quo in iudicio perspici non potest, utrum severitas 
acerbior an benignitas quaestuosior sit futura. 
9. video. 
Invent. II 61: — Yiderc, utrum malitia quid aliud agatur, aliud 
simuletur, an stultitia, an necessitudine , an occa- 
sione agendi sic sit iudicium aut actio constituta, 
an recte sine ulla re eiusmodi res agatur. 
Font. 41: Videte, utrum sit aequius hominem honestissimum 
dedi inimicis an reddi amicis. 



j) Apparet lioc loco accusativos cura infinitivis subiecti ntninere furigi, sicut 
etiani Pont. 41. 



— 64 — 

7- 
Interrogationes disiunctivae ad verba declarandi pertinent. 

1. dico. 
Iinp. Cn. Pornp. 42 : Humanitate iam tanta est , ut difficile dictu 
sit, utrum hostes magis virtutem eius pugnantes 
timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. 
Cluent. 26: Utrum impudentior hic, qui postulet, an crudelior 
illa, si nubat, difficile dictu est. 
Nat.D.11191: Utrum poetae Stoicos depraverint an Stoici poetis 
dederint auctoritatem, non facile dixerim. 
2. statuo. 
Cluent. 123: Statuamus, utrum ita sit an illi subscripserint. 

Mil. 4: — Ut statuatis, utrum nos semper miseri lugea- 
mus an recreemur. 

3. constituo. 
Fam.XIV23: Cui utrum obviam procedam an hic eum exspec- 
tem, cum constituero, faciam te certiorem. 
d. 
Enuntiatum interrogativum pendet ex verbo impersonali. 
1. agitur. 
Phil. V 6: Agitur, utrum facultas detur an horum ei facere 
nihil liceat. 

2. apparet et exstat. 
De or. I 72: Apparet et exstat, utrum simus earum rudes an 
didicerimus. 

3. differt. 
Caec 39: Ut distare aliquid aut ex aliqua parte differre 
videatur, utrum deiciar an occurratur. 
Fat. 32: Multum differt, utrum causa naturalis ex aeterni- 
tate futura vera efficiat an ea vera esse possint 
intellegi. 

4) interest. 
Sex.Rosc. 119: Ut — nihil interesset, utrum eam rem recusares 
an id maleficio confiterere. 
Tull. 40: An quicquam interest, utrum defensionem consti- 
tuant an peccandi potestatem permittant? 



- 65 - 

Verr. 1 22: — Interesse, utrum onus reieceritis an iudicandi 
potestas erepta sit. 
II 43: Quid iuterest, utruui — imperet an iudicium det? 
III 141: Quid iuterfuit, utruui hoc decerneres an id pro- 
riterere. 
1 74 : Quid interest, utrum hoc feceris an frumentum non 
improbaris, sed — ? 
Leg. agr. II 4(>: Denique nihilne interest, utrum populus — deferat 

an is surripiatur? 
Har. resp. 9: Quid interest, utrum — conqueratur an defendat^ 
Balb. 20 : Nihil interest, utrum haec foederati iura constituant 
an ea rata esse non possint. 
Pis. 10: Neque interest, utrum vexet an alios vexare patiatur. 
Or. 220: Multum interest, utrum numerosa sit an plane e 
numeris constet oratio. 
Nat. D. II 44: Nec — interest, utrum id neget an eos privet. 

III 79: — Intersit, utrum nemo sit sapiens, an nemo esse 
possit. 
Leg. I 55: Ne minimum quidem, utrum adessent an abessent, 

interesse dixit. 
Oif. III 82: Quid interest, utrum ex homine se convertat quis 
in beluam an hominis figura immanitatem gerat 
beluae ? 
Fam. I 7,8: Multum interest, utrum laus imminuatur an salus 
deseratur. 
VIII 8,9 (Caelius): — Nihil interesse, utrum Caesar dicto 

audiens non esset an pareret. 
XI 16,1: Permagni interest — : utrum cum sollicitudinis 
aliquid haberes an — vacuus esses. 
Att. X 8,8 : Haud mea multum interfuerit, utrum factum videam 
an — viderim. 

5. refert. 
Pis. 39: Nihil mea refert, utrum — ausus sis an amici — 
abdiderint. 
Phil. II 29: Quidrefert, utrum voluerim fieri an gaudeam factum. 

e. 
Enuntiata interrogativa pendent a substantivis aut adiectivis 
cum verbo coniunctis. 



- m - 

1. argunienta colligo. 
Verr. II 157: Iam dudum argumenta colligere videor, utrum 
voluerint an coacti sint. 

2. in contione ponitur. 

Cael. 55: — Ut res in contione ponatur. utrum temeraria 
mulier finxisse crimen an gravis vir testimonium 
dixisse videatur. 

3. in discrimen adduco. 

Phil. III 29: Res in discrimen adducta est, utrum ille poenas 
reipublicae luat an nos serviamus. 
4. dissensio est. 
Nat. D. I 2: Utrum nihil agant, nihil moliantur an contra ab 
iis omnia facta sint, magna dissensio est. 
5. iudicatio nascitur. 
Invent. II 73 et 76: Ex qua iudicatio nascitur : utrum satius 
fuerit amittere milites an ad hanc condicionem 
venire. 

6. ratio est. 
Caec. 57: Non alia ratio iuris — , utrum me tuus procurator 
deiecerit an tuus colonus. 
7. dubium est. 
Caec. 69: Non dubium est, utrum iudices an iuris consulti 
vituperandi sint. 

8. obscurum est. 
De or. I 73: Utrum sciant pingere an nesciant, non obseu- 
rum est. 

b. 
Venio nunc ad alterum genus, quod constat ex iis inter- 
rogationibus disiunctivis , in quibus singulae unius enuntiati par- 
tes praeter subiectum aut verbum tinitum utrum — an particu- 
lis inter sese componuntur, quod genus apud Ciceronem saepius 
quam illud invenitur. Subiectum igitur et verbum duabus inter- 
rogationis disiunctivae partibus communia sunt; verbum autem 
aut in priore aut in altera parte collocatur. Huc pertinent 
etiam ea enuntiata, in quibus duo accusativi cum intinitivis 
obiecti munere fungentes per interrogationem disiunctivam sibi 
opponuntur (Planc. 59. 71. Invent. II 125 De or. 11 $2.) Huius igi- 
tur structurae exempla eadem qua illa ratione praebere mihi liceat. 



- G7 — 

a. 

Interrogatio pendet e verbo <iuaerendi. 

1. quaero. 

I. 

Verbum interrogationis disiunctivae in priore collocatur 
merubro. 

Sex. Rosc.92: Quasi non hoc quaeratur, eum utrum verisimilius 
sit ab eo esse occisum. qui — fuerit, an ab eo, 
qui — . 
Cael. 33: Quaerani, utrum me secum severe agere malit an 
remisse. 
Planc. 59: Quaesisti, utrum mihi putarem equitis Romani 
filio faciliorem fuisse viam an futuram esse meo filio. 
Vatin. 10: Quaero, utrum putes melius fuisse me civem in hac 
urbe nasci an te. 
Invent. II 44: Quaeritur, utrum videatur diligenter ratio esse 
habita an temere. 
II. 
in altero membro. 
Flacc. 32: Reliquum est, ut quaeratur, utrum ista classis casu 
et remis an sumptu tantum et litteris navigarit. 
Lig. 29: Quaero, utrum vestras iniurias an reipublicae per- 

sequamini. 
Or. 26: Quaerit, utrum illa verba an portenta sint. 
Tusc. V 15: Quaero, utrum aliquid actum an nihil putemus. 

2. interrogo. 
Invent. II 125: Interrogando, utrum scriptum neget esse an ab 
se contra factum esse. 

3. requiro. 
Planc. 71: De te requiro, utrum putes odium in me mediocre 
fuisse an fuisse in iis aliquem metum. 

t*. 

Interrogatio pendet e verbo sentiendi. 
1. considero. 
Cluent. 135: Consideres censeo diligenter, utrum censorum iudi- 
cium grave velis esse an Egnatii. 
Sull. 48: Si considerare coeperis, utrum magis mihi hoc 
necesse fuerit an tibi. 



— G8 — 

Invent. I 1?: Placet considerare, utrum (causa) sit ex pluribus 
quaestionibus iuncta an ex aliqua comparatione. 

2. consulo. 

Off. II 71: Cum consuleretur, utrum bono viro an minus pro- 
bato diviti filiam collocaret. 

3. delibero. 

Off. 1 10: Utrum honestum an turpe sit (sc. id quod in deli- 
berationem cadit), deliberari solet. 
4. dubito. 
I. 
Div. I 48: Cum dubitaret, utrum ea columna solida esset an 
extrinsecus inaurata. 
II. 
Phil. XIV 6: Nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere 
vultis, dubitantes, utrum in cive an in hoste 
figantur. 
Att. IV 15,7: Pompeius fremit, Scauro studet, sed utrum fronte 
an mente, dubitatur. 

5. experior. 

Verr. I 24: Ut experiar, utrum ille fcrat molestius me tunc 
tacuisse an nunc 

6. intellego. 

Rab.Post.30: Non intellego — : utrum accessionem decumae an 
decessionem de summa fecerit. 

7. iudico. 
I. 

Fam. X 10,1: Ego iudicaturus sum, utrum sint rov nouyiov an 
nctQafiefilrjLiEvoL. 

II. 
Parad. 13: Ipsi iudicent, utrum se horum alicuius an C. Fabricii 
similes malint. 
Prov.Cons.8: Ut nemo posset, utrum posterior an infelicior esset, 
iudicare. 

8. nescio. 

Verr. 1 105: Utrum admonitus an testatus an sine duce ullo 
pervenerit ad hanc improbitatem, nescio. 

Att. XIV 13,1: Me ipsum nescire arbitraris, utrum magis tumu- 
lis an ambulatione akntvei delecter. 



— (59 



9. scio. 
I. 

Vatin. 22: Ut scianms, utruni sis inventor an imitator. 

II. 
Fam.XV9,4: Hui quam veHin scire, utrum ista sollicito animo 
an soluto legas. 

10. video. 
Fam. VII 10,3: Id utrum Romano more locutus sit, bene numma- 
tum te futurum, an quomodo Stoici dicunt, omnes 
esse divites, qui caelo et terra frui possint, postea 
videro. 

Interrogationes disiunctivae pertinent ad verba declarandi. 

1 . constituo. 

Dom. 3: Vobis constituendum est, utrum perditos magistra- 
tus sceleratorum praesidio nudare — an armare 
malitis. 

2. describo. 

Invent. I 11: Res erit describenda, ut, si quis sacrum ex privato 
surripuerit, utrum fur an sacrilegus sit iudicandus. 
3. dico. 

Fam. X 23,1 (Plancus): Amor tuus ac iudicium de me utrum mihi 
plus dignitatis an voluptatis sit allaturus, non facile 
dixerim. 

4. scribo. 

Att. X 8 : Scribe, utrum ipse in Foenicularium an in campum 
cogitet. 

5. statuo. 
I. 

Font. 15: Statuite — : utrum coloniis vestris credere mali- 
tis an eis — . 
Phil. II 30: Nunquamne intellegis statuendum tibi esse, utrum 

illi homicidae sint an vindices libertatis? 
Deor. III82: Neque possum statuere, utrum magis mirer te illa 
potuisse perdiscere an posse isto modo dicere. 
II. 
Muren. 27: Statuere non potuisse, utrum diem tertium an 
perendinum dici oporteret. 

5 



— 70 - 

Balb. 65: Accedat, ut statuatis, utrum amicitias calamitati 
an ornamento esse malitis. 
d. 
Enuntiata interrogativa pendent ex impersonalibus. 
1. agitur. 
Fam. X26,2: Id agitur, utrum hac petitione an proxima prae- 
tor fias. 

2. certatur. 
Deor. II 335: Certatur, utrum honestati potius an utilitati con- 
sulendum sit. 

3. interest. 

I. 

Verr. 1)1 35: Utrum ita scripserit, si uter volet, an si decuma- 

nus volet, nihil interest. 
Phil. V 27: Quid interest, utrum hanc urbem oppugnet an 

huiusmodi propugnaculum? 
Acad. II 54: — Ut nihil intersit, utrum ita cui videatur insano 

an ut sano. 
Tusc. IV 42: Nihil interest, utrum moderatas perturbationes 
adprobent an moderatam iniustitiam. 
Fat. 36: Interesse aiunt, utrum eiusmodi quid sit — an 
eiusmodi. 
Att. IV 16,9: Tantulum interesset, utrum per procuratores ageres 
an per te ipsum. 
XI 5,1: Multum interest, utrum me homines in oppido 

videant an in urbe. 
XII 46: Nescio, quid intersit, utrum illunc nunc veniam an 
ad decem annos. 

II. 
Sex.Rosc.47: Cum nihil intersit, utrum hunc ego comicum an 

aliquem ex agro Veiente nominem. 
Verr. V 160: Non intellegebat miser nihil interesse, utrum haec 

Messanae an apud istum in praetorio loqueretur. 
Leg.agr. II 66: Quantulum interest, utrum in Massici radices an 

in Apuliam deducamini! 
Nat. D. I 105: Quid interest, utrum de Hippocentauro an de deo 
cogitemus. 



— 71 — 

Rep. I 50: Ut hoc populorum intersit, utrum comi domino ari 

aspero serviant. 
Off. I 27: Permultum interest, utrum perturbationc aliqua an 
consulto tiat iniuria. 
Q. fr. I 1,17: Neve interesse putent, utrum Trallis an Formias 

venerint. 
Brut. II 1,1: Non ignoras, quid intersit, idem illud utrum ante 
an post decernatur. 
e. 
Enuntiata interrogativa pendent ex substantivis et adiectivis 
cum verbo coniunctis. 

1. causa deducitur. 
Q. Rosc. 34: Huc causa deducitur, utrum Roscius cum Flavio 
de sua parte an de tota societate fecerit pac- 
tionem. 

2. distinctio est. 

Tull. IV 59: Est illa distinctio, utrum ad universam perturba- 
tionem an ad singulas melius adhibeatur. 

3. optio datur. 

Caec. 64: Si mihi optio detur, utrum malim defendere non 
esse deiectum eum an armatos non fuisse eos. 
Fr. A. II 14: Optio vobis datur, utrum velitis casu illo itinere 
Varenum usum esse an huius persuasu. 
4. res est. 
Verr. II 155: Magna res est, utrum Siculos amicos an inimicos 
existimari velis. 

5. dubium est. 
Opt. gen. 12: Quid? dubium est, utrum orationem nostram tole- 
rabilem tantum an etiam admirabilem esse cu- 
piamus ? 
Nat. D. I 86: Dubium est, utrum dicat aliquid beatum esse an 
si quid sit. 

6. aliud est. 
Or. 73: Cum aliud totum sit, utrum decere an opor- 
tere dicas. 

2. 
§ 12. Posteaquam igitur omnia exempla, quibus utrwm. — 
an formulae ratio illustratur, attuli, accedam nunc ad eas inter- 



- 12 - 

rogationutu formas, quae cum hac ipsa artissime cohaerent Ac 
primum quidem, utrum . . . ne — an 1 ) quibus locis usurpetur, 
videamus. Haec formula saepe a Cicerone adhibita non est 
neque ab illa longe discrepare videtur, quoniam inter sese com- 
ponuntur, velut 
Tusc. IV 59: Est illa distinctio, utrum ad universam perturba- 

tionem an acl singulas melius adhibeatur et utrum 

illudne non videatur aegre ferendum an omnium 

rerum tollenda aegritudo. 
Utrum et ne particulae non connectuntur, sed ne cum 
proximo vocabulo coniungi solet. Neque desunt exempla, quae 
ita conformata sunt, ut utrum non particula, sed pronomen vide- 
atur et interrogatio obliqua, quae ne — an 2 ) formulam praebet, 
explicandi munere fungatur, velut 
Invent. I 51: Dic mihi, si vicina tua melius habeat aurum quam 

tu habes, utrum, illiusne an tuum, malis? 
Div. II 129: Venit in contentionem, utrum sit probabilius, deosne 

immortalis concursare circum hominum lectos an 

natura fieri. 
Tim. 6: Rursus videndum, fabricator utrum sit imitatus 

exemplar, idne quod semper unum et idem et sui 

simile, an id quod generatum dicamus. 
Acad. II 71: Cum quaereretur, Dionysius utrum comprehendisset, 

illudne, quod tenuisset, an quocl defensitavisset. 
Verr. IV 73: — Illos cogitare, utrum esset Agrigentinis utilius, 

suisne servire anne populo Romano obtemperare. 

Atque hac ipsa ratione haud scio an ea structura orta sit, 

in qua utrum pro pronomine haberi non possit. Exempla eius 

haec sunt (praeter locum qui est in Tusc. IV 59 supra allatum): 

Quinct. 30: Ea res in discrimine versatur, utrum possitne se 

contra luxuriam ac licentiam rusticana illa atque 

inculta parsimonia defendere an deformata atque 

ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petu- 

lantiaeque addicatur. 

1 ) cf. Draeger : Synt. § 468 Ibl ; Kuohner : gramm. § 234 ; 7. 

2 ) A. Cornclio Ncpoto eodem modo — ne usurpatum videmus in Iph. 3,4 : Is 

cum interrogaretur , utrum pluris — patrem matremne — faeeret, 'ma- 
treni' incrait. 



— 73 - 

Invent. II 115: In quo, utrum copiane sit agri, vectigalium, pecu- 
nia an penuria, eonsideratur. 

Nat. D. II 87: Videamus, utrum ea fortuitane sint an eo statu. 

3. 

§ 13. Particularum utrum — anne exempla Ciceroniana 
praeter ea, quae iam Draeger 1 ) attulit, invenire non potui: 

Or. 206: Quaerenduni est, utruni una species et longitudo 
sit earuin particularum anne plures. 
Att. XII 51,2: Id utrum illi sentiant anne simulent, tu intelleges. 

4. 
§ 14. Atque exempla, quae supra allata et utrum — an 
particulis instructa sunt, fere omnia affirmativam praebent alte- 
rius partis sententiam, pauca, ut Tusc. V 15 et Quinct. 41, 
negationes nihil et ne — quidem receperunt. Nunc ad eas 
accedam interrogationes disiunctivas particula utrum instructas, 
quarum alterum membrum prioris negationem continet. Quam 
ad rem exprimendam a Cicerone duae usurpatae sunt formulae, 
quas comprehendere mihi liceat. Ac primum quidem Cicero ad 
negationem exprimendam non 2 ) adverbium particulae an adiunxit. 
Quod bis ita factum esse iam vidimus, ut alterum membrum 
proprium haberet verbum: 

Verr.III174: Quid interest, utrum hoc feceris an frumentum 
Siciliense non impolaris. 
Balb. 26: Nihil interest, utrum haec foederati iura constitu- 
ant an ea rata esse non possint 3 ). 
Semel autem alterum membrum ex verbis an non constat: 
Balb. 22: Utrum fundi facti sint an non, quaerendum esse 
videtur. 
Saepius quam utrum — an non formula utrum — necne 
invenitur. Cuius natura haec est, ut plerumque priore inter- 
rogationis parte tota contineatur sententia et necne sine ullo 
vocabulo ponatur. Duobus autem locis ab hac consuetudine 
Cicero ita discedit, ut copulae esse eandem formam et in priore 
et in altero interrogationis membro ponat (Fin. V 45. Nat.D. III 17). 



i) cf. § 468 Ib 1. 

*) cf. Draeger § 468 Ib 1. Kuehncr § 234, 2. 

3 ) Nihil aut ne — quiclem in altero membro extat Tusc. V 15 et Quinct. 41, 



— 74 — 

Neque praetereundum censeo uno praeter hos loco (fin. III 73) 
necne in interrogationis fine positum non esse, semper autem et 
verbum et subiectum et obiectum sibi constare. Nunc vero 
exempla afferre mihi liceat, quorum Draeger *) primum in quarta 
oratione Verrina invenit, ego autem iam antea in oratione 
Tulliana : 

Tull. 42: Id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, 
tam atrocia facta essent necne. 
Verr. IV 35: Quaeram, utrum emeris necne. 

Caec. 93: Ecquid interest, utrum in hoc sit additum necne? 
104: Si quaeritis, utrum Caecina possederit necne. 
Fin. III 73: Nec potest quisquam — vere iudicare, nisi onmi 
cognita ratione naturae et vitae etiam deorum et 
utrum conveniat necne natura hominis cum universa. 
Fin V 45: Utrum sit voluptas in iis rebus, necne sit, nihil 
interest. 
Nat.D.III17: Di utrum sint necne sint, quaeritur. 
Brut. II 5,5: Nec quidquam aliud decernitur hoc bello, nisi 
utrum simus necne. 
Respondent sibi necne et an non hoc loco: 
Fam. XI 26 (Brut.) : Deliberent, utrum traiciant legiones ex Africa 
necne et ex Sardinia, et Brutum arcessant necne, 
et mihi stipendium dent an non decernant. 
5. 
§ 15. Sequitur, ut de iis, quae ne — an particulas reci- 
piunt, interrogationibus disiunctivis loquar. Atque exemplorum, 
quae hoc modo comparata sunt, ingens invenitur numerus neque 
multum ab iis, quae utrum — an formula instructa sunt, dis- 
crepant. Primum igitur illa quoque quasi partitionis locum 
obtinent aut explicandi munere funguntur, ita ut aut ad singula 
verba aut ad interrogationem obliquam, quae antecedunt, perti- 
neant. Nam praeter ea , quae in formula utrum . . . ne — an 
tractanda supra commemoravimus, commemoranda sunt haec: 
Sex.Rosc.74: Siperalios fecisse dicis, quaero, servosne an liberos. 
78: Dubitate, a quo sit Sex. Roscius occisus : ab eone, 
qui — an ab iis, qui — . 



) § 468 Ib 1. 



— 75 — 

Dom. 11'.': Videte 5 quid Btatuatis in mea oausa de omnium 

fortuna, verbone pontifiois putetis domum unius 

cuiusque consecrari posse an istae dedicationes — 

constitutae sint. 
De or. I 220: Quis baesitavit ob eam causain, quod nesciret, quid 

esset iracundia, fervorne mentis an cupiditas — ? 
II 84: Videant, quid velint : ad luclendunme an ad pu- 

gnandum arma sint sumpturi. 
Part. or. 62: Rursus superioris cognitionis genera sunt tria : sit 

necne : quid sit : quale sit. Sit necne, ut ius in 

naturane sit an in more. 
64: Ut (quaeritur) quonam pacto virtus pariatur, natu- 

rane an ratione an usu. 
Nat. D. II 133: Hic quaerat quispiam, cuiusnam causa tantarum 

rerum molitio facta sit : arborumne et herbarum 

an bestiarum? 
Fam. VI 8,2 : A me consilium petis, quid sim tibi auctor, in Sici- 

liane ut subsidas an ut ad reliquias Asiaticae nego- 

tiationis proficiscare. 
Fam.XI29,l: Cum te consuluissem , quid mihi faciendum esse 

censeres, eundumne ad Pompeium an manendum 

in Sicilia. 
Q.fr. 1118,2: Velim cures, ut sciam, quibus nos dare oporteat 

eas, quae ad te deinde litteras mittemus, Caesa- 

risne tabellariis an Labieni. 
Att. XVI 10,1 : Tria sunt : maneamne Arpini an propius accedam 

an veniam Romam. 
Brut. I 18,1: Quaesivit, quidnam mihi videretur, arcesseremusne 

te an melius — esset. 

Post ne particulam an saepius repetitur, atque bis an posi- 

tum est in Invent. II 45, De or. I 222, II 132, Or. 179, 204, 

Part. or. 64, Fam XIV 18,1, Att. XVI 8,2, 10,1, qui loci postea 

afferentur; ter autem an uno in loco collocatum videmus esse 1 ): 

Fin. IV 19: Qua forma exposita scire cupio, quidnam horum 

ab eo non sit probatum : quodne omnem naturam 

conservatricem sui dixerint , an quod omne animal 



) cf. Draeger § 468 Ib 2. 



— 76 — 

ipsum sibi commendatum , an quod idem statui 

debere de totius arte vitae, an quod et haec ipsa 

et eorum virtutes per se esse sumendas. 

Atque si interrogationem disiunctivam, quae ne — an par- 

ticulis instructa est, altera sequitur, haec aut eandem praebet 

formam, velut 

Att. XII 20,2: Velim me facias certiorem proximis litteris, Cn. 
Caepio , Serviliae Claudii pater , vivone patre suo 
naufragio perierit an mortuo, item Rutilia vivone 
C. Cotta, filio suo, mortua sit an mortuo. 
XVI 6,1: Putabam fore, ut illic doliyov nloov oQftalvovteg 
cogitaremus, corbitane Patras an actuariolis, et 
statimne freto an Syracusis. 
aut altera interrogatio ne particula omissa an solum recipit, velut 
De or. I 222: Ita sensus mentesque pertractat, ut — neque 
exquirat oratione, summum illud bonum in animone 
sit an in corpore, virtute an voluptate definiatur, 
an haec inter sese iungi copularique possint, an 
vero nihil plane cognosci possit. 
Or. 27: Negat in eo positas esse fortunas Graeciae, hocine 
an illo verbo usus sit, huc an illuc manum por- 
rexerit. 
Div. II 10: Num censes eos posse respondere, sol maiorne 
quam terra sit, an tantus, quantus videatur? luna- 
que suo lumine an solis utatur. 
Invent. I 18: Considerato genere causae et cognita constitutione, 
cum simplexne an coniuncta sit intellexeris et 
scripti an rationis habeat controversiam videris, 
deinceps erit videndum — . 
Intuentibus autem nobis in omnes interrogationes, quae 
particulis ne — an sunt disiunctae, eadem ratione atque illae, 
quae utrum — an formam praebent, usurpatae videntur esse. 
Nam primum ad eadem verba eas pertinere videmus, ita ut ea 
fere semper priorem locum teneant, paucis locis post interroga- 
tionem posita sint, velut Invent. I 18, de Or. III 117, Off. I 8, 
III 11 , Or. 188, Att. XVI 13b,l. Semel verbum post primum 
interrogationis membrum collocatum invenimus, in 



— 77 — 

Deor. II 132: Naturam causae videat, quae nunquam latet: fac- 

tumne sit, quaeratur, an quale sit, an quod nomen 

habeat. 

Deincle animadvertendum est Ciceronem hac formula ne — 

an in philosophicis potissimum scriptis et in rhetoricis usum 

esse, in orationibus et epistulis eam rarius inveniri. Hae autem 

ipsae interrogationes disiunctivae item in duo dividi possunt 

genera, quorum altero duo enuntiata, altero singula unius enun- 

tiati vocabula conferuntur. 

I. 
Atque prioris generis interrogationes disiunctivae eiusmodi 
sunt. ut aut duo subiecta et duo verba in iis collocentur aut duo 
verba ad unum subiectum aut duo subiecta ad unum verbum 
pertineant. Locos autem ita proponam, ut ad ea, quibuscum 
interrogationes disiunctivae coniunctae sunt, verba eos referam. 

a. 
Enuntiata interrogativa pendent ex verbis quaerendi. 
1. quaero. 
Caec 73: Quaero, sitne aliqua huius rei actio an nulla. 
Deor. II 132: Factumne sit, quaeratur, an quale sit, an, quod 
nomen habeat. 
III 117: Idemne sit an aliquid intersit, quaeritur. 
Or. 205 : (Quaesitum est) tum , in omnibusne numeris aequa- 
liter particulas deceat incidere an facere alias bre- 
viores, alias longiores. 
Top. 85: Si quaeratur, eloquentiane pluris sit an iuris civi- 
lis scientia. 
88: Quaeritur, idemne an aliud sit. 
96: Ut quaeratur, verbane plus an sententia valere 
debeant. 
Leg. I 3: Quaero ex ipso poeta, tuine versus hanc quercum 
severint an ita factum de Mario acceperis. 
Att. XII 24,1: Quaero, quod illi opus erit Athenis, permutarine 
possit an ipsi ferendum sit. 
2. exquiro. 
De or III 1 1 5 : Cum quid cuiusque sit proprium exquiritur , ut 
ornate dicere propriumne sit oratoris an id etiam 
aliquis praeterea possit. 



— 78 — 

Att. XVI 8,2: Tuumne consilium exquiro, Romamne veniam an hic 
maneam an Arpinum fugiam. 
3. requiro. 
Cael. 52: Quo in crimine requiram, dixeritne Clodiae — an 
non dixerit. 
Acad. II 19: Si optio naturae nostrae detur et ab ea deus ali- 
qui requirat, contentane sit suis integris sensibus 
an postulet melius aliquid. 

b. 
ex verbis sentiendi. 
1. animadverto. 
Off. III 50: Ut animadvertendum est, repugnetue plane an 
possit coniungi. 

2. cogito. 
Fam. V 12,2: Ut cogitares, coniunctene malles contexere an 
seiungeres. 

3. considero. 
Tim. 5: De quo id primum consideremus , semperne fuerit 
nullo generatus ortu an ortus sit ab aliquo tempo- 
ris principatu. 

4. dubito. 
Att. V 6,2: Dubitans, Romaene sis an iam profectus. 

5. intellego. 
Tusc. I 50: Quasi vero intellegant, casurusne in conspectum 
videatur an tanta sit eius tenuitas. 
6. nescio. 
Or. 158: Nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut iam 
nescias, abne verum sit an abs. 
Fam. II 5,2: Nescio, gratulerne tibi an timeam. 

7. praetereo. 
Att. X 4,11: Sunt, quae praeterii : interregnumne esset exspec- 
taturus an, quomodo dixerit ille quidem, ad se 
deferri consulatum. 

8. scio. 
Acad. II 73: Nego scire nos, sciamusne aliquid an nihil sci- 
amus. 



— 7!) — 

9. specto ct sequor. 
Fin. V 12: Cum id sit uniini, quod . philosophia spectare et 

sequi debeat, sitne ea tota sita in potestate sapien- 
tis an possit labefactari. 
10. tempto. 
Parad, 4: Temptare volui, possentne proferri in lucem an 
alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio. 

1 1 . teneo. 

Acad. II 124: Tenemusne, quid sit animus, ubi sit? Denique 
sitne, an, ut Dicaearcho visum est, ne sit qui- 
dem ullus. 

12. video. 

Phil. XIII 2: Hoc primum videndum est, cum omnibusne pax 

esse possit an sit aliquod bellum inexpiabile. 
Acad. II 122: Ut videamus, terra penitusne delixa sit et quasi 
radicibus suis haereat an media pendeat. 
c. 
ex verbis declarandi. 

1 . explico. 

Att XIII 18: Plane haec explices velim, maneasne in sententia 
an nihil necesse putes. 

2. indico. 

De or. I 73: Indicat ipse motus, didicerintne palaestram an 
nesciant. 

3. respondeo. 
Div. II 10: Num censes eos posse respondere, sol maiorne 
quam terra sit an tantus, quantus videatur. 

4. scribo. 

Att.XVI 13b,l: Possimne accedere an — putes, velim scribas. 

5. statuo. 

Att.III 15,6: Ex quibus statuam, in tuosne agros confugiam an 
abeam Cyzicum. 

d. 
e verbis impersonalibus. 
1 . agitur. 
Balb. 10: — Ut id agatur, licueritne ei facere, quod fecit, 
an vero, non dicam, non licuerit, sed nefas 
fuerit — . 



— 80 - 

Phil. IV 12: Agitur — , victurine simus an cum supplicio igno- 
miniaque perituri. 
XI 24 : Agitur, liberine vivamus an mortem obeamus. 
2. accommodatur. 
Off. II 30: Ad vitam accommodandum est, a multisne opus 
sit an satis sit a paucis diligi. 
3. differt. 
Top. 16: Multum differt, in arcane positum sit argentum an 
in tabulis debeatur. 

4. interest. 
Acad. II 85: Nihil interest, omnibusne partibus visa res nihil 
differat an internosci non possit. 

e. 
Interrogationes pertinent ad substantiva vel adiectiva ver- 
bis adiuncta. 

1. contentio est. 
Q. fr. II 2,3: Reliqua cum esset in senatu contentio, Lentulusne 
an Pompeius reduceret. 

2. dubitationem habet. 
Off. III 9: Potest habere dubitationem , adhibendumne fuerit 
hoc genus an plane omittendum. 

3. iudicatio est. 

Invent. II 62 : Iudicatio : possitne quispiam de filii pupilli re te- 
stari an heredes secundi, ipsius patris familias, non 
filii quoque eius pupilli heredes sint. 

4. quaestio est. 

Or. 181: Quaestio est, communesne sint omni generi ora- 
tionis an dispares muneri cuique orationis generi 
accommodentur. 

5. incertum est. 

Fam.IX10,3: Cum incertum sit, tranquillone sis animo an in 
aliqua maiuscula cura negotiove versere. 

II. 

Alterum harum interrogationum geuus ita est comparatum, 

ut m — an aut ad singulos casus obliquos aut ad nomina prae- 

dicativa aut ad infinitivos obiecti munere fungentes aut ad 

adverbia eiusdem enuntiati pertineant, subiectum autem et verba 



- 81 — 

Comtaunia sint. Verbum nisi plane omittitnr, et in priore et in 
altero membro collocatum esse invenimns. 

a. 
Interrogationes disinnctivae pertinent ad verba quaerendi. 
1. quaero. 
I. 
Phil. X 5: Quaero, eumne Bruti similem malis an Antonii. 
Deor. III 14: Quid sit, quaeritur hoc modo : naturane sit ius 
inter homines an opinionibus. 
Or. 179: Quaeri potest, qui sit orationis numerus : et is 
unusne sit an duo plures. 
199: Solet quaeri, totone in ambitu verborum numeri 
tenendi sint an in primis partibus atque extremis. 
Top. 82 : Si quaeratur , a naturane ius profectum sit an ab 
aliqua quasi condicione hominum et pactione. 
83 : Proprietas sic quaeritur, in hominemne solum cadat 
an etiam in beluas aegritudo. 
Off. III 89: Quaerit, equine pretiosi potius iacturam faciat an 
servioli vilis. 

II. 
Deor.I 183: Quaeritur, is — continuone an, ubi lustrum sit 
conditum, liber sit. 
III 117: Quaeritur, ut illud : optimine cuiusque sapientes 
an populari laude ducantur. 
Or. 204: In quo quaesitum est, in totone circuito illo ora- 
tionis an in extremis an in utraque parte numerus 
tenendus sit. 
Att. IX 10,6: Quod quaeris a me, fugamne an moram utiliorem 
putem. 

III. 
Sex.Rosc.74: Si per alios fecisse dicis, quaero, servosne an liberos. 

2. exquiro. 
Deor. I 222: Neque exquirit, summum illud bonum in animone 
sit an in corpore. 

3. perquiro. 
Deor. III 112: Aut ipsa cognitio rei scientiaque perquiritur, ut : 
virtus suamne propter dignitatem an propter fruc- 
tus aliquos expetatur. 



— 82 — 

4. percontor. 
Fin. II 118: Percontare ipse te, perpetuisne malis voluptatibus 
perfruens in ea tranquillitate degere omnem aeta- 
tem sine dolore an vel Herculis perpeti aerumnas. 

b. 

ad verba sentiendi. 

1. admiror. 

Nat.D.II124: In quo admirandum est, congressune aliquo inter 

se an iam inde ab ortu naturae congregatae sint. 

2. cogito. 

II. 

Invent. I 1: Saepe et multum lioc mecnm cogitavi, bonine an 

mali plus attulerit — copia dicendi. 
Fam. IV 7,4: Cogitandum tibi esset, Romaene et domi tuae an 
Mytilenis aut Rhodi malles vivere. 
III. 
Att. XVI 6,1: Putabam fore ut cogitaremus, corbitane Patras an 
actuariolis et statimne freto an Syracusis. 
3. considero. 
I. 
Invent.1145: Si considerabit , — hoc huiusne rei sit signum an 

illius an et huius et illius. 
Fam. XIV 18,1: Considerandum nobis, Romaene sitis an mecum 
an aliquo tuto loco. 
III. 
Att. XI 23,3: Petet fortasse tertiam pensionem, considera igitur, 
tumne an prius. 

4. dubito. 
I. 
Nat.D. II 88: Hi dubitant de mundo, casune ipse sit effectus 
aut necessitate aliqua an ratione ac mente divina. 
Off. I 8: Honestumne factu sit an turpe, dubitant. 

III 7: Tribus generibus propositis, uno, cum dubitarent, 
honestumne id esset an turpe. 
II. 
Balb. 11: Ne forte dubitasse quisquam, verumne an falsum 
esset, videretur. 



- 83 - 

Off. 1 161: Intellegi potest, non solum id homines solere dubi- 
tare, honestumne an turpe sit. 
Deor. 111131: Quo magis dubito, tibine plus laudis an Graecis 
vituperationis esse statuam. 
5. iudico. 
I. 
Deor. II 158: Ut iudicent, verumne sit an falsum. 

II. 
Fam. X 5,1: Iudicandum, amoremne erga me tuum an animum 
pluris aestimandum putarem. 
6. permitto. 
Nat. D. III 4: Tibi permitto, responderene mihi malis an univer- 
sam audire orationem meam. 
7. video. 
I. 
Or. 188: Hi numeri poeticine sint an ex alio genere quo- 
dam, deinceps est videndum. 
Acad. II 68: Ut videndum tibi sit, idne malis an aliquid opi- 
naturum esse sapientem. 
II. 
Att. XII 5,3: Vide, L. Libo, — Censorinone et Manilio an 
T. Quinctio M\ Acilio consulibus tribunus pl. fuerit 

c. 

ad verba declarandi. 

1. constituo. 

Fam.XI27,l: Nondum satis constitui, molestiaene plus an volup- 

tatis attulerit. 

2. dico. 
Mil. 16: Dicet, quod sua sponte fecit, Publione Clodio tri- 
buendum putarit an tempori. 
Invent. I 51: Dic mihi, virumne tuum malis an illius. 

3. disputo. 
Off. III 11: Rectene hanc tertiam partem adiunxerit an secus, 
de eo fortasse disputari potest. 
4. respondeo. 
Acad. II 95: Ut respondere possitis, verane an falsa sint. 



- 84 - 

d. 

ad locutiones impersonales aut per ellipsin prolatas. 

1. constat. 

Fam. XIII 1,1: Etsi non satis mihi constiterat, cum aliquane animi 
molestia an potius libenter te Athenis visurus essem. 

2. interest. 

I. 
Rep. III 47: Si sapientia est, quae gubernet rempublicam, quid 
tandem interest, haec in unone sit an in pluribus? 
II. 
Tusc. I 102: Theodori nihil interest, humine an sublime putescat. 
3. nihil ad nos. 
Pis. 68: Audistis dici, philosophos Epicureos omnes res 
voluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos. 
e. 
ad substantiva aut adiectiva cum verbis coniuncta. 
1. coniecturam capio. 
Div. I 130: Ceos accepimus coniecturam capere, salubrisne an 
pestilens annus futurus sit. 
2. consilio iuvo. 
Att. X 4,12: Me consilio iuva, pedibusne Regium an hinc sta- 
tim in navem. 
XV 20,3: Iuva me consilio : Brundisione an Puteolis. 
3. dilectum habeo. 
Off. I 149: Habere dilectum civis et peregrini in ipsoque pere- 
grino, privatimne an publice venerit. 
4. quaestio est. 
Or. 180: Est prima illa quaestio, — deinde qualis sit aut 
quales et e poeticisne numeris an ex alio genere 
quodam. 

5. certiorem facio. 
Att. XII 20,2: Velim me facias certiorem proximis litteris, Cn. 
Caepio vivone patre naufragio perierit an mortuo. 
24,2: Velim me certiorem facias, P. Crassus vivone patre 
mortuus sit an post. 

6. incertum est. 
Att. VII 20,2: Qui incertum est Phalarimne an Pisistratum sit 
imitaturus. 



— 85 — 

6. 
£ 1(>. Proposui >/<• an formulae cxcmpla; nunc de hs, 
quae artissime cum hac eohaerent, brevitcr agendum. Primum 
igitur pro an positum est anne, ita ut formula. ne — anne 
exstet. Sed uno tantum loco eam inveni: 

Verr. IV 73: Quem taurum cum Scipio redderet Agrigentinis, 
dixisse dicitur, aequum esse illos cogitare, utrum 
esset Agrigentinis utilius, suisne servire anne 1 ) 
populo Romano obtemperare. 
A grammaticis hunc locum neglectum video. 

7. 
§ 17. Alteri interrogationis disiunctivae membro si nega- 
tio erat inicienda, a Cicerone eadem ratione atque utrum — an 
non et utrum necne formulae ne — an non 2 ) et ne — necne 
usurpatae sunt. Etenim ne — necne ubi positum est, duobus 
interrogationis membris commune est verbum, quocum ne semper 
coniungitur; ceterum post necne verbi forma repeti potest. Alia 
autem est ratio, si an non in altera parte ponitur; tum enim et 
subiecti et verbi mutatio fieri potest, neque usquam simplex an 
non post ne positum invenitur. 
Exempla autem haec sunt: 

I. 

ne — necne. 

Rosc. com. 52: Quaero, potueritne Roscius ex societate suam par- 

tem petere necne. 
Invent. II 94: Et (quaeri oportebit), fueritne ei, quo de agetur, 

id iuris, officii, potestatis attributum necne. 
Tusc. II 42: Sitne malum dolere necne, Stoici viderint. 
Nat. D. I 61: Quaeritur, sintne di necne sint. 
Att.XV20,4: Sintne excitata necne, tecum cognoscam. 

II. 
ne — an non. 
Cael. 52: Quo in crimine requiram, dixeritne Clodiae, — an 
non dixerit. 



*) Cod Guelferb. antiquior et deteriores nonnulli an praebent. 
2 ) cf. Draeger: synt. § 468 Ib, 3. Kuehner : gramm. § 234, 2 — 3. 

6 



— 86 — 

Acad. II 85: Nihil interest, omnibusne partibus visa res nihil 
differat an internosci non possit. 
Iis addenda sunt haec exempla: 
Caec. 73: Quaero, sitne aliqua huius rei actio an nulla. 
Acad. II 73: Nego scire nos, sciamusne aliquid an nihil sciamus. 
124: Tenemusne, quid sit animus, ubi sit? Denique 
sitne an, ut Dicaearcho visum est, ne sit qui- 
dem ullus. 

B. 

§ 18. Quibus rebus expositis satis docuisse videor, quae 
ratio esset earum interrogationum disiunctivarum, quarum omnes 
partes particulis sunt instructae : nunc videndum de iis, qua- 
rum prima pars nullas habet particulas, ceterae autem partes 
particulis adiunguntur. Harum aliquanto minor est numerus. 
Quiuque autem particularum ita usurpatarum formae inve- 
niuntur : 

ne 

— necne 

— an 

— anne 

— an non. 
1. 

§ 19. Id igitur genus interrogationum disiunctivarum, quod 
ne 1 ) particula formatum est, maxime ad duo vocabula confe- 
renda usurpatum videtur. Neque unquam hae interrogationes 
ex pluribus quam e duobus membris constant, et e paucis iis 
locis qui huc pertinent quinque eiusmodi sunt, ut adverbia hoc 
modo inter sese componantur et obliquae interrogationis disiunc- 
tivae formam praebeant; velut 
Acad. II 34: Cum sit incertum, vere inaniterne moveatur. 

135: Iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant, 
recte secusne, alias videbimus. 
Fin. III 44: Nobis aliter videtur : recte secusne, postea (sc. vide- 
bimus, cf. Acad. II 135). 
V 87: Qui — vere falsone, non quaeretur — dicitur se 
oculis privasse. 



) cf. Draeger: synt. § 468 Ia, 3; Kuehner: gramm. § 234, 



— 87 — 

Fam.Vll 25,2: Bene malene, videro. 

Reliqua autem exempla — quae omnia duobus exceptis in 
philosophicis scriptis inveniuntur ■ — similibus modis conformata 
sunt. Nam duo vocabula, ad quae interrogatio disiunctiva per- 
tinet, inter sesc cohtinuari solent, verbum autem in fine 
ponitur : 
Phil. II 41: Vide, quam te amarit is, qui albus aeterne fuerit, 
ignoras. 
Or. 115: Qua ratione verum falsumne sit, iudicetur. 
Fin. IV 76: Aurum paleamne (navis) portet, nihil interesse. 
Acad. II 143 : In hoc ipso , quod in elementis dialectici docent, 

quomodo iudicare oporteat, verum falsumne sit. 
Div. II 142: Ut hoc ipsum pleni enectine simus, intellegi posse 
dicunt. 
Fat 9 : Fatemur, acuti hebetesne, valentes imbecilline simus, 

non esse icl in nobis. 
His exemplis ea enuntiata addenda sunt, in quibus duae 
voces interrogatione inter sese oppositae aliis vocabulis divel- 
luntur : 
Fin. II 38: Si perspexerit, rerum inter eas verborumne sit 

controversia. 
Tusc. I 14: Ut possit iudicare, verum id falsumne sit. 
60: Anima sit ignisne (vis), nescio. 
In exemplo ex nono libri qui de fato inscribitur paragra- 
pho allato duas interrogationes inter sese continuari videmus, 
ita ut ne particula retineatur; aliter autem se habet 
Fin. IV 69: Si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine 
simus, vacemus an cruciemur dolore. 
2. 
§ 20. Ut supra diximus, altera interrogationis disiunc- 
tivae pars ubi negationem prioris continet, formulae utrum — an 
non, — ne — an non, utrum — necne, — ne — necne exstant. 
Maior autem quam huius generis enuntiatorum apud Ciceronem 
numerus invenitur interrogationum disiunctivarum, quarum prior 
pars particula caret, altera necne 1 ) habet. Necne plerumque in 
extremo positum est nullo verbo addito, rarius ante finem posi- 



!) cf. Draeger: synt. § 408 Ia,4; Kuehner: gramiti § 234,3. 

6^ 



tum invenitur, fere semper ita, ut verbum interrogationis aut 
vocem necne sequatur aut post eam iteretur. Verba autem, a 
quibus hae interrogationes pendent, partim antecedunt, partim 
eas sequuntur. 

a. 
Necne in extrema interrogatione collocatur. 
Tull. 30: Dici oportere quaeri, homines M. Tullii iniuria 
occisi essent necne. 
38: De quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc 
iudicium necne. 
Caec. div. 15: Si esset dubium, petissent necne. 
Verr. I 117: Quid interest, proferantur necne? 

Caec. 31: An dubium fuit, inesse vis aliqua videretur necne? 
91: Si oportet quaeri, possederit necne. 
104: Multo minus quaeri, A. Caecinae fundus sit necne. 
Leg. agr. II 73: — Ut nihil intersit reipublicae, colonia deduca- 
tur necne. 
Cat. II 13: Quaesivi a Catilina, in nocturno conventu apud 
Laecam fuisset necne. 
Mur. 28: Posset agi lege necne, pauci quondam sciebant. 
67: Nam factum sit necne, vehementer quaeritur. 
Flacc. 27: Proximum est, ut, opus fuerit classe necne, quae- 

ramus. 
Dom. 16: Possem aliquid in ea re necne, ratio non habebatur. 
Invent.1192: Iudicatio est : cum is interfuerit, dedendus sit 

hostibus necne. 
Deor.11106: Saepe res non, sit necne, sed qualis sit, quaeritur. 

Brut. 185: Efficiatur ab oratore necne, iudicari solet. 
Part. or. 62: Superioris (cognitionis) genera sunt tria : sit 
necne — . 
Fin. II 34: In his primis naturalibus voluptas insit necne, 
magna quaestio est. 
Acad. II 24: Sapientia si se ignorabit, sapientia sit necne. 
Div. II 71: Quae (aves) pascantur necne, quid refert? 
Leg. I 54: Quoi ego assentiar in omnibus necne, mox videro. 
Off. I 9: Consultant, ad potentiam conducat id necne. 
48: Demus nccne, in nostra potestate est. 



— 89 — 

Fam. II 17,3: Parthi transierint neone, praeter tc video dubi- 

tarc ncminem. 
Att. II 16,2: Bibulus de caclo tum servassct necne, sibi quae- 
rendum non fuisse. 
V 21,4: Cum scies, Romae intercalatum sit necne. 
X 10,1: Qui statuere debeam, iure quis proficiscatur necne. 
XII 28,1 : Sit missum necne, nescio. 

31,2: Possim assequi necne, tu cogites. 
b. 
Interrogationis verbum post necne repetitur. 
Part. or. 33: Quoniam omne, quod in controversiam venit, id 
aut sit necne sit, aut quid sit, quaeritur. 
64 : Ubi sit necne sit aut fuerit futurumve sit, quaeritur. 
93: Quid possit effici necne possit, maxime ex causis 
eis videndum — . 
(qui locus propterea singularis est, quia prius membrum prono- 
mine interrogativo cum enuntiato primario est comunctum). 
Fin. IV 29: Saepe accidit, ut nibil interesse nostra fateamur, 
sint illa necne sint. 
31: Ampulla sit necne sit, quis non iure irrideatur, si 

laboret ! 
69: Si nihil nostra interesse putemus, famem propulsare 
possimus necne possimus. 
Tusc. II 29: Hoc doce, doleam necne doleam, nihil interesse. 
Div. I 86: Fiat necne fiat, id quaeritur. 
Flacc. 80: Plud quaero, sint necne sint mancipi. 
(ubi alia vox verbum sequitur). 
c. 
Interrogationis verbum semel ponitur, sed post necne. 
Caec. 71: Cum quaeritur, aliquid factum necne sit. 
Tusc. IV 62: Non est quaerendum, bonum illud necne sit. 
Nat. D. I 37: Qui — dubitet, deus animans necne sit. 
Aliud vocabulum vocem necne sequitur: 
Top. 59: Beatos efficiat necne sola (sapientia), per se quae- 
stio est. 



Duobus autem locis pro necne hoc modo a Cicerone an non 
usurpatum esse videmus: 



— 90 - 

Invent. I 17: Simplex est (causa), quae absolutam in se conti- 
net unam quaestionem, hoc modo : Corinthiis bel- 
lum indicamus an non. 
II 60: Quaestio est, excipiendum sit an non. 

3. 
§ 21. Atque haec quidem hactenus, videamus nunc de iis 
interrogationibus disiunctivis , quae an l ) particulam solam rece- 
perunt. Primum igitur an saepius quam ne hoc modo adhibi- 
tum inveniri commemoro. Tum observari potest paullo aliter 
Ciceronem voce an in eiusmodi enuntiatis esse usum. Nam ne 
particula alteri interrogationis disiunctivae membro ita apponi- 
tur, ut hoc modo duo vocabula breviter inter sese componantur; 
an cum eadem ratione usurpatum invenimus, tum ita, ut et duo 
enuntiata sic coniungantur et interrogationes disiunctivae expli- 
candi munere fungantur, id quod illis usu non venit. Praeterea 
has interrogationes disiunctivas ex pluribus nonnunquam membris 
quam duobus constare videmus, id quod in iis, quae ne recepe- 
runt, interrogationibus factum non est (velut Verr. II 188, 
De or. III 211). Iam si talem interrogationem altera subsequi- 
tur, haec quoque eadem ratione comparata est (velut Invent. 112, 
35, 38, 43; II 29, 30, 112; Att. XVI 11,4; Sex Rosc. 88; Part. 
or. 36; De or. III 211); illic autem particulae formam commu- 
tari intelleximus. 

a. 
An in iis interrogationibus disiunctivis adhibetur, |ubi duo 
vocabula, sive subiecta sive aliae enuntiati partes, breviter ita 
comparantur, ut verbum finitum aut commune sit aut omissum. 
Verr. II 150: Non quaero, iure an iniuria sint inimici. 

Caec. 71: Cum quaeritur, aliquid factum necne sit, verum 
an falsum proferatur. 
Cluent. 55 : Quaesivit, clam an palam de re sententiam fieri vellet. 
124: Hoc quaeramus, verum sit an falsum. 
Leg. agr. II 56 : Cognitio decemvirum, privatus sit an publicus. 
Orat. sen. 14: Cum hoc homine an cum stipite in foro consti- 
tisses, nihil crederes interesse. 
Mil. 31 : Illud in iudicium venit, non occisusne sit, sed iure 
an iniuria. 



x ) Cf. Dracger: synt. § 468 Ia,l; Kuohuor: gramm. § 234,3. 



— 91 — 

Iuveut. I 12: Qiuilc sit, quaeritur hoc uiudo : iustum an iniu- 
stuui : utile an inutile. 
17: Considerandum est, in ratione an in scripto sit 

controversia. 
35: Commoda et incommoda considerautur hoc modo: 
valens an imbecillus, longus an brevis, formosus 
an deformis, velox an tardus. 
35: In fortuna quaeritur, servus sit an liber. 
38: Ea opportunitas quaeritur ex his etiam attributio- 
nibus : sacer an profanus, publicus an privatus, alie- 
uus an ipsius, de quo agitur, locus sit aut fuerit. 
43: In bac eae res quaeruntur, quae — : deinde natura 
eius evenire vulgo soleat an insolenter et raro. 
II 29: Omnia haec, vir an mulier, huius an illius civitatis 
sit, ad coniecturam faciendam pertinebunt. 
30: Cum servus au liber, pecuniosus an pauper, nobi- 
lis an ignobilis, felix an infelix, privatus an in 
potestate sit aut fuerit aut futurus sit, con- 
sideratur. 
Invent. II 55: Si quaeratur, fur sit an sacrilegus. 

112: Ex sua vi quaerentur hoc modo : magna an parva, 
facilia an difficilia, singularia sint an vulgaria, vera 
an falsa quadam ex ornatione honestentur. 
De or. III 66 : Alia et bona et falsa videntur Stoicis et ceteris 
civibus : vere an secus, nihil ad hoc tempus. 
116: Si disseratur, laus an divitiae magis expeten- 
dae sint. 
Or. 214: Nihil ad rem, exstrema illa longa sit an brevis. 
217: Nihil interest, dactylus sit extremus an creticus. 
Top. 82: Cum quaeritur, natura an doctrina possit effici 
virtus. 
Part. or. 36: In locis et illa (spectantur) naturalia, maritimi an 
remoti a mari, plani an montuosi, laeves an asperi, 
salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa for- 
tuita, culti an inculti, celebres an deserti, coaedi- 
ficati an vasti, obscuri an rerum gestarum vestigiis 
nobilitati, consecrati an profani. 
65: Disputandum est, aliud an idem sit. 



— 92 — 

Acad. II 32: Illos qui omnia sic incerta dicunt, ut, stellarum 
numerus par an impar sit, quasi desperatos ali- 
quos relinquamus. 
110: Si quaesitum sit, stellarum numerus par an im- 

par sit. 
124: Tenemusne, quidquid est, mortale sit an aeternum. 
126: Quippe qui nesciamus, soli an aetheri serviamus. 
Nat. D. I 66: Haec ego physicorum oracula fundo, vera an falsa, 
nescio. 
Div. II 59: Quasi — intersit, mures scuta an cribra corroserint. 
Rep. I 67 : Ut nihil intersit, civis sit an peregrinus. 

II 6: Maritimus et navalis hostis — denique ne nota 
quidem ulla, pacatus an hostis sit, discerni potest. 
Off. I 30: Quod dubites aequum an iniquum sit. 
Parad. 20 : Auri navem evertat gubernator an paleae, in guber- 
natoris inscitia nihil interest. 
Fam.IX16,3: Te putabant quaesiturum, unum caelum esset an 
innumerabilia. 
X 31,6: (Pollio) : Admiror non scripsisse te mihi, manendo 
in provincia an ducendo exercitum in Italiam magis 
satisfacere possim. 
Att. VIII 14,3: Ait Lepidus, eum nescio quo penetrasse itineri- 
bus; occultandi sui causa an maris apiscendi, ne 
is quidem scit. 
XI 25,2: Quod verum an falsum sit, nescio. 
XIII 33,3: Vide in praefectis an in contubernalibus fuerit. 

51,2: Quintus cras, sed ad me an ad te, nescio. 
XVI 11,4: Cum deliberemus, honestum an turpe sit, alterum, 
utile an inutile. 
Q. fr. II 11,4: Utros eius habueris libros an utrosque, nescio. 
Brut. II 3,4 (Brut): Nescio, animi an ingenii tui maior in his 
libellis contineatur laus. 
Interrogatio disiunctiva explicandi munere fungitur, ita ut ad 
interrogationem, quae antecedit, obliquam pertineat: 
Sex. Rosc 88: *) Restat, ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium 
occiderit : is, ad quem morte eius divitiae venerint, 

*) cf. Cornel. Nep. : Att. 5,4: Ut intcllegi non posset, utor eum plus rliligeret, 
Cioero an Hortcnsius. 



— 93 — 

an is, ad quem mendicitas, is, qui antea tenuis 

ftterit, an is, qui postea factus sit egentissimus , is, 

qui ardens avaritia feratur, an is, qui — vixerit, 

is, qui — sit, an is, qui — reformidet; postremo, 

id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, 

utrum inimicus potius an filius. 
(In tine utrum — an propterea positum esse, ut extremae 
parti interrogationis vis ac pondus tribuatur, facile apparet). 
Tull. 55: Dubitari hoc potest, reciperatores utri oppugnasse 

videantur, qui ad villam venerunt an qui in villa 

manserunt. 
Verr. II 188: Postulo, ut mihi respondeat, qui sit iste, mercator 

an negotiator an arator an pecuarius : in Sicilia 

sit an iam decesserit. 
Cluent. 81: Ea (pecunia) quaeritur unde profecta sit, ab accu- 

satore an ab reo. 
De or. III 211 : Refert, qui audiant : senatus an populus an iudices; 

frequentes an pauci an singuli. 
Fam. IX 4: Vide, utra te xQioig magis delectet, Chrysippi an 

haec, quam — . 

b. 

Interrogationis disiunctivae partes ita sunt comparatae, 

ut duo enuntiata, quorum utrumque suum habet verbum, inter 

sese coniungantur. Sed ea quoque plerumque brevia sunt, velut 

Verr. II 188: Ut mihi respondeat — , in Sicilia sit an iam 

decesserit. 
Phil. III 18: Nam me isdem edictis, nescit, laedat an laudet. 
XIII 33: Qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an 
mortuus sit, quis aut scit aut curat? 
De or. I 231 : Ille damnatus est : neque solum primis sententiis, 
quibus tantum statuebant iudices, damnarent an 
absolverent. 
Fin. V 90: Quid interest, expetas an eligas! 
Nat. D. II 4: Quod qui dubitet, haud sane intellego, cur non 
idem, sol sit an nullus sit, dubitare possit. 
Propter formam prioris membri haec exempla maxirae 
memorabilia sunt: 



— 94 — 

Invent II 132: Postea ceteros cives quaerere ab iudicibus ipsis, 
quare in alienis detineantur negotiis, cur certo 
tempore conveniant. certo discedant : nihil quis- 
quam afferat causae, quominus frequenter operam 
reipublicae det, nisi quae causa in lege excepta 
sit, an se legibus obstrictos in tantis molestiis esse 
aequum esse censeant, adversarios nostros leges 
neglegere concedant. 
Att. II 6,2: Vide, quid narrent, ecquae spes sit denarii an cisto- 
phoro Pompeiano iaceamus. 
VIII 12,4: Velim in posterum prospicias fingasque, ecquae 
pacifica persona desideretur an in bellatore sint 
omnia. 
XII 21,4: Exspecto maxime, ecquid Dolabella tinniat an in 
meo nomine tabulas novas fecerit. 
c. 
Nunc vero, ut conclusa mihi iam haec sit omnis pars, 
nonnulla afferam exempla, quae ab omnibus adhuc propositis 
discrepant. Sed in hanc rem quoniam Draeger 1 ) iam diligen- 
tius inquisivit, paucis eam mihi liceat absolvere. Primum igitur 
particula an vel detractione quadam vel per ellipsin in formam 
quasi breviatam disiunctivae interrogationis proferri videmus. 
„Eine verkiirzte Form, inquit Draeger, der Disjunctive mit ein- 
fachem an und mit Ellipse des Verbum kommt seit Cicero ofters 
vor", velut 
Fin. II 104: Cum ei Simonides an quis alius artem memoriae 

polliceretur ; 
pro : nescio, Simonides fuerit an quis alius. Praeterea a Drae- 
gero afferuntur : Fam. VII 9,3; XIII 29,4; Att. I 3,2; II 7,3; 
VII 1,9. 

His autem exemplis addo 
Acad. II 63 : Hortensius vehementer admirans me quoque, iocansne 
an ita sentiens, (non enim satis intellegebam) coe- 
pit hortari, ut sententia desisterem. — 
quo demonstratur etiam formula . . ne — an Ciceronem simi- 
liter usum esse. 



cf. synt. § 468 Ia, 1, et Kuehner: gramm, § 234, 3, adn. 



— 05 — 

Deinde iam Draeger .•mimad\ertit , eas interrogationes, 
quae ad an illud, quod post coniunctivum dubitativum „dicam" 
positum esset. pertinereut, obliquas omnino non esse: 1 ) „Eigent- 
lich directe Fragen leitet an ein naeh dem dubitativen Coniunc- 
tiv dicam". Equidem exemplo, quod attulit (Imp. Cn. Pomp. 57) 
hoc addo: 
Div. II 51: Estne quispiam ita desipiens, qui credat exaratum 
esse, deum dicam an hoininem? 
4. 
§ 22. Particulae anne 2 ) in altero membro ita positae, ut 
prius membrum particula careat, exempla pauca inveniuntur. 
In eo exemplo, quod in oratione de imp. Cn. Pomp. habita 
exstat, anne in altera interrogationis disiunctivae parte a Cice- 
rone adhibita invenimus, in tertia an : sed is locus non obli- 
quarum, sed directarum interrogationum generi attribuendus est. 
(Imp. Cn. Pomp. 57: Quo mihi etiam indignius videtur obtrec- 
tatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an 
utrique). 
Fin. IV 23: Quid interest, divitias opes, valetudinem bona dicas 

anne praeposita? 
Acad. II 48: Ut internoscat, vera illa visa sint anne falsa. 

93: Placet Chrysippo, cum gradatini inteirogetur verbi 
causa, tria pauca sint anne multa. 
Parad. 24: Nihilne interest, patrem quis necet anne servum? 
Att. XII 14,2: Scire velim, quando dicar spopondisse, et pro patre 
anne pro filio. 

c. 

§ 23. Denique de iis interrogationibus obliquis, quae ad 
nullas particulas sese applicant, disputandum est. Hac autem 
ratione Cicero perquam raro usus est neque plures quam quat- 
tuor locos huc pertinentes invenire potui. De quo dicendi genere 
recte Draeger dixit 3 ), incertum saepe esse, utrum interrogatio 
disiunctiva an verborum sive — sive significatio exstaret. Sed 



i) § 468 Ial. 

») cf. Kuehner : gramm. § 234, 8. 

») cf. § 469 et Kuehner : gramm. § 234, 8 adn. 2. 



— 96 — 

apud Ciceronem uno loco sive — sive coniunctiones cogitatione 

addendas esse perspicuum est: 

Nat. D. I 17: Ut mihi, velim, nolim, sit certa quaedam tuenda 
sententia. 
In ceteris autem exemplis, quorum Draeger duo praebet, 

interrogationis disiunctivae ratio apparet: 

Acad. II 92: Interrogati, dives, pauper, clarus, obscurus sit: 

Nat. D. I 29: Nec Protagoras, qui sese negat omnino de deis 
habere, quod liqueat. sint, non sint, qualesve sint, 
quicquam videtur de natura deorum suspicari. 

Q. fr. 1118,4: Velit, nolit, scire difficile est. 



Appendix. 

Coniunctivum semper in interrogationibus obliquis a Cice- 
rone adhibitum esse constat. Invenitur tamen indicativus in 
nonnullis enuntiatorum generibus, quae ad interrogationes obli- 
quas prope accedunt ac sine magna sententiarum diversitate 
cum iis commutari possunt. De his liceat mihi accuratius 
disputare. 

§ 24. Ac primum quidem in iis, quae ad quaero, dic cett. 
pertinent, interrogationibus indicativus *) obtinere coniunctivi 
locum videri potest. Quodsi in eiusmodi interrogationes dili- 
gentius intuemur, eas non obliquas, sed id quod Draeger, Mad- 
vig, alii fusius exposuerunt, rectas esse intellegimus. In talibus 
locis, si rationem grammaticam spectamus, duo enuntiata non 
coniunguntur, sed parataxi adhibita per se ponuntur et copula- 
tione atque colligatione carent. 

Ex ipsa huius dicendi generis ratione apparet, verba, qui- 
bus eiusmodi interrogationes adiunguntur, antecedere atque ali- 
quo modo quaerendi notionem continere. Nonnunquam vocabulis 
interrogativis adverbia tandem aut igitur adduntur; praeterea 
saepius in enuntiatis prioribus pronomina exstant, ita ut enun- 
tiatum alterum epexegesis loco positum sit. Neque praetere- 



') cf. Dracgcr: synt. § 464; Kueliner: grainni. § 227. 



— 97 — 

undum videtur in enuntiatis huc pcrtinentibus quinque inveniri 
interrogationes disiunctivas, quac eodeni modo parataxis speciem 
praebeant. Iani mihi liccat cx Ciceronis scriptis haec omnia 
afferre exempla, quorum plurima iu orationibus exstant. 

1. 
Antecedit prirna persona verbi quaerendi 4 ). 
Quinct. 54: Quaero abs te, C. Aquili, L. Lucili, P. Quinctile, 
M. Marcelle : vadimonium mihi non obiit quidam 
socius et aftinis meus, quicum mihi necessitudo 
vetus, controversia de re pecuniaria recens inter- 
cedit ? 
Sex. Rosc. 119: Quaero abs te : iine indigni erant, qui impetra- 
rent an iste commovebat an res iniqua videbatur? 
126: Verum hoc quaero : qui potuerunt ista ipsa lege 
bona Sex. Roscii venire, qui potuerunt? 
Q. Rosc. 8: Illud quaero : quam pridem nomen Fannii in 
adversaria rettulisti? 
Verr.III191: Quaero abs te, Hortensi:cum utrisne tandem istius 

fac.tum collaturus es? 
Leg. agr. II 17: Quaero a populari tribuno pl. : ecquando nisi 
per XXXV tribus creati sunt? 2 ) 
Sest. 81: Hic quaero : fuistisne ad arma ituri? fuistisne ali- 
quando rempublicam a funesto latrone repetituri? 
Sull. 44: Abs te, Torquate, quaero : cum videres aliter 
referri, cur tacuisti, passus es? 



*) Ubi secunda vel tertia persona antecedit, non parataxin illam exstare, sed 
orationem directam elucet. Cf. Verr. V 180: Quaeret aliquis fortasse: 
„tantumne igitur laborem, tantas inimicitias tot hominum suscepturus es?" 
Cluent. 61 : Quid tandem illi iudices responderent, si qui ab iis quaereret : 
„condemnastis Scamandrum quo crimine?" (Vides, talia enuntiata cum 
interrogationibus obliquis nullam habere cognationem, quia personarum 
formae in interrogationibus diversae sunt ab iis quae in interrogationibus 
obliquis ponendae essent.) Nat. D. III 43 : Quid ei respondeam , qui me 
sic roget: „sidisunt, suntne etiam Nymphae deae?" Acad. II 93: Sequi- 
tur qui te interroget : „ quo in numero conticuisti " e. q. s. — Neque minus 
agnoscenda est oratio directa in fragm. A. VIII 5: Sed si familiariter ex 
Q. Catulo velim quaerere: „utrius tandem tibi tribunatus minus probari 
potest" e. q. s. 

2 ) 8Uni codicum lectio est, pro qua sint antiqui editores posuerunt. 



— 98 — 

Ligar. 9: Hoc quaero : quis putat esse crimen, fuisse in Asia? 
24: Quaero : quid facturi fuistis? 
Phil. V 14: Quaero : accipietne excusationem an Atheniensium 
antiquissimas leges negleget? 
Fin. II 115: Quaero de te : si sunt di, ut vos etiam putatis, 

qui possunt esse beati? 
Acad. II 95: Illud quaero : si ista explicari non possunt, ubi est 

illa definitio? 
Rep. III 27: Quaero, si duo sint, quorum alter optimus vir, 
alter insigni scelere : quis tandem erit tam de- 
mens, qui — ? 
Parad. 23: Quaero ex te : utrum nobis est quaerendum, quid 
baioli operarii an quid homines doctissimi sen- 
serint ? 
Leg. II 12: Quaero a te, Quinte, sicut illi solent : id estne 
numerandum in bonis? 

2. 

Antecedit imperativus verbi dicendi. 
Verr. I 143: Dic, quid addidit? 
Deor. II 261: Ut olim Rusca cum legem ferret annalem, dissua- 

sor M. Servilus, Dic mihi, inquit, num, si contra 

te dixero, mihi male dicturus es? 
Tusc. I 10: Dic, quaeso : num te illa terrent? 
Q. fr. II 15,5: Dic mihi verum : num aut res aut xaqaxvtjQ non 

delectat? 
Att. XIII 21,4: Dic mihi : placetne tibi primum edere in- 

iussu meo? 
XV 19,2: Dic mihi : C. Antonius voluitne fieri septemvir. 1 ) 
Ab his autem exemplis discrepat 
Cluent. 185: Istam ipsam quaestionem, dicite, quis obsignavit? 
quia imperativus dicite in medio enuntiato insertus neque initio 
totius periodi positus est. 



l ) Vix est quod addam, longe aliter comparata esse ea enuntiata, in quibus 
post dices interrogatio directa, quae alteri attribuitur. exstat. Inveniuntur 
huius generis interrogationes in cpistulis : Fam. IV 3,2 : Dices; quid me 
ista res consolatur? Att. IV 2,5 : Diccs : qiiid igitur causae fuit? 1G,8 : 
Dices : quid mihi hoc proderit? VII G,2 : Dices : quid fcu igitiir sensurus 
es? X 9,2 •. Dices : ubi ergo tuus animus? 



— 99 — 

3. 
Anteeedit verbum videndi. 
Sex. Rosc. 125: Primum hoc videamus : eius hominis bona qua 
ratione venierunt aut quomodo venire potuerunt? 1 ) 
§ 2b. S&epissime indicativum exstare post verbum nescio cum 
pronomine vel adverbio interrogativo coniunctum notissimum est. 
Cf. Draeger § 465: „In den Satzen, welche das Verbum nescio 
unmittelbar mit einem fragenden Pronomen oder Adverb. verbin- 
den. steht der Indikativ nur dann, wenn das Verbum mit dem 
Fragewort zusammen die Stelle eines indefiniten Pronom. oder 
Adverb. vertritt. Nescio quis fecit ist also zusammengezogen aus 
fecit aliquis, nescio quis (scil. fecerit)." Kuehnerll §227 p. 993: 
„Auch gehoren nicht hierher (zu indirecten Fragen) die Stellen, 
in welchen die Ausdriicke nescio quis, quid; nescio qui, quae, 
quod; nescio quomodo mit dem Indikativ verbunden werden. 
Dieselben sind dadnrch entstanden, dafs man den Coniunctiv sit 
oder fiat wegliefs und nun dieselben als einfache unbestimmte 
Pronomen behandelte, so dafs also das Verb nescio allen Einflufs 
auf den Modus verlieren musste. " 2 ) 

Ego nunc omnia afferam huius structurae exempla. 

I. 
Nescio quis, quid, cett pronominum indefinitorum locum 
obtinent 3 ) mediisque inseruntur enuntiatis. 

1. 
Ad nomina propria sese applicant. 
Dom. 81: Legem tulisti Anagnino nescio cui Menullae. 



*) In Mil. 47 recte nunc cum libris T et E sint scribitur : sunt praebet S. 

Locutiones quae verbis mirum quantum vel similibus conformantur pro 
enuntiatis interrogativis non esse habendas recte dicit Draeger § 466. 
Exemplis Ciceronianis ibi allatis adde Fin. IV 70 : Se dicere iuter hone- 
stum et turpe nimium quantum , nescio quid immensum , inter ceteras res 
nihil omnino interesse. Fam. VIII 10,1 : Sane quam sumus commoti. Ab 
his autem enuntiatis prorsus diversa esse eas exclamationes, ubi post en vel 
(Phil. V 33; post hem pronomen relativum (Verr. I 93. Phil. V 33. Scaur. 13) 
aut cur (Sest. 59. Pliil. III 22) cum coniunctivo coniungitur, facile apparet. 

*) Praeterea ef. Krueger: gramm. lat. § 611 adn. 5; Weissenborn: synt. lat. 
§ 215 adn. 2 ; Ed. Becker : dc synt. int. obl. p. 228 sq. 

J ) Duo vocabula paene unius vim habuissc ostendunt ex. gr. verba nesoio uwid 
enim Velienses verebantur Fam. VII 20,1. 



— 100 — 

Mil. 65: Fuit audiendus popa Licinius nescio qui. 
Marcell. 24: Misit ad Caecilium nescio quem. 
Phil. XI 4: Praemisso Marco nescio quo. *) 
12: Accedit Saxa nescio quis. 
XIII 26: Alter est designatus Insteius nescio qui. 
Deor. III 81: Pamphilum nescio quem sinamus in infulis tantam 

rem depingere. 
Div. II 113: Ego Publicio nescio cui credendum existimo. 

Lael. 87 : Qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus. 
Fam. XII 18,1: Antequam scisses, quo iste nescio qui Caelius 

Bassus erumperet. 
Q. fr. I 1,18: Nisi forte me Paconii nescio cuius quaerelis mo- 
veri putas. 
I 2,6: Ad C. Fabium nescio quem. 
Att. I 18,4: Post Antiochum Gabinium nescio quem. 
Fr. E. V 20: Ad statuam nescio cuius Clodii. 

2. 

Ad nomina appellativa. 

a. 

nescio quo modo et nescio quo pacto. 

Tull. 15: Pecuniam nescio quo modo quaesitam. 

Verr. III 94: Retinebatur nescio quo modo. 

IV 64: Pervenit res ad istius aures nescio quo modo. 

V 51: Inerat nescio quo modo nota servitutis. 
Sest. 100: Boni nescio quo modo tardiores sunt. 

Planc. 83: Haec nescio quo modo in me congessisti. 
Marcell. 9: Res nescio quo modo obstrepi videntur. 
Phil. II 78: Factus es ei nescio quo modo familiaris. 

VI 10: Condemnatus nescio quo modo. 

De or. I 82: Cum hoc nescio quo modo increbuisset. 

Brut. 292: Decet hoc nescio quo modo illum. 
Tusc. II 47: Hoc nescio quo modo dicitur. 

Off. I 61: Ea nescio quo modo quasi pleniore ore laudamus. 

146: Fit nescio quo modo, ut — . 
Lael. 87: Serpit nescio quo modo per omnium vitas amicitia. 
88: Obsurdescimus nescio quo modo. 



) Addendus est locus in § 5, si recte ibi Mommsen nescio cui coniecit. 



— 101 — 

PanL.V 9,1 (Vatin.): Scis meam fortunam nescio quo modo facile 
obtrectatores invenire. 
l\ 3,2: Artes nostrae uescio quo niodo nunc uberiores fruc- 
feus ferre videntur. 
Q. fr. 1 1,26: Quod in Asia nescio quonam modo laudatur. 
Verr. IV 56: Ei nescio quo pacto annulus aureus fractus est. 
PhiLVIII28: Tamen nescio quo pacto revertistis. 
Tusc. II 53: lpsum etiam dolorem nescio quo pacto mitio- 
rem facit. 
V 03: In hoc geuere nescio quo pacto magis quam in 
aliis summum cuique pulchrum est. 
Leg. II 4: Moremur nescio quo pacto locis ipsis. 
Senect. 28: Omnino canorum illud in voce splendescit etiam 
nescio quo pacto in senectute. 
Lael. 4: Genus hoc plus nescio quo pacto videtur habere 
gravitatis. 
Fam. V15,2: Alii nescio quo pacto obduruerunt. 
Att. XIV 17,6: Ille nescio quo pacto ferebat me mirabiliter. 

b. 
Alia nomina appellativa vei gentilicia inveniuntur his locis: 
Quinct. 37: Te petiisse istam nescio quam innumerabilem 
pecuniam. 
Div. Caec.47: Si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio 

qui ex alienis orationibus compositum dedit. 
Verr. II 98: Accusator nescio quo casu non respondit. 
III 181: Pro nescio quo cerario. 

IV 33: Hoc nescio quid sciebam nugatorium esse. 

V 156: Non advenam nescio quem securi percussum 

esse dixit 
160: Cum nescio qua ratione clam profugisset. 
Cluent. 79: Causam nescio quam defendebat. 
138: Kecitavit ex oratione nescio qua. 
Cat. II 11: Non breve nescio quod tempus propagavit. 
Flacc. 39 : pastores nescio quos cupidos ! 

88: An simultates nescio quas exercet? 
Cael. 35: Mente nescio qua etfrenata. 

36: Propter nescio quam timiditatem. 
Prov. cons. 28 : Homini plus tribui quam nescio cui necessitati. 

7 



— 102 — 

Sest. 68: Intercessit Ligus iste nescio qui. 

Pis. 1: Syrum nescio quem factum esse consulem. 

13: Meministine — nescio quo e gurgustio te prodire? 
Rab.Post.40: Propter opinionem pecuniae nescio quam. 
Marcell. 13: Qui fato sumus nescio quo misero compulsi. 
Phil. II 65: Ut est apud poetam nescio quem. 
VI 3: Spe nescio qua pacis obiecta. 
XIII 49: Ut ait poeta nescio quis. 
De or. 1202: Non enim causidicum nescio quem conquirimus. 

II 31: Exorsus est non gloriose magis a veritate quam 
a nescio qua dignitate. 
Brut. 172: Tincam obruebat nescio quo sapore vernaculo. 
Fin. I 61: Illi negant esse bonum quicquam nisi nescio quam 
illam umbram. 
V 56: Quin etiam inertissimos homines nescio qua singu- 
lari nequitia praeditos videmus tamen et corpore et 
animo moveri semper. 
Tusc. III 12: Qui istam nescio quam indolentiam magno opere 
laudant. 
Div. II 79: Is cum ei tetrarchiam eripuisset et adseculae suo 
nescio cui dedisset. 
Fam. III 13,2: Quod ipsum nescio qua permotus animi divinatione 
non despero. 

V 15,3: Casu nescio quo nostra aetas incidit. 
VI 18,2: Si in oppidum nescio quod venisset. 

XV 13,2: Ita fato nescio quo contigisse arbitror. 
Q. fr. I 4,2: Propter nescio quos motus. 

Att. I 13,4: Huic terrae filio nescio cui committere epistulam 
non audeo. 

V 16,2: Monstra quaedam non hominis, sed ferae nescio 

cuius immanis. 
VI 3,6: Fuit aperte mihi nescio qua re non amicus. 
X 11,2: De nescio quibus H. S. XX. 

17,4: Quasi nescio cuius te flagitii insimularim. 
XII 33,1: Is ita partes fecit inripa nescio quotenorum iugerum. 

3. 
nescio quis, quid, cett. per se ponuntur. 
Quinct. 12: Posteaquam nescio quid impendit. 



— 103 — 

Tull. 49: Non visum essc maioribus tain indignum ne- 
scio quid. 
Verr. III 43: Ut nescio quid ad dccumas accederct. 
V 16: Excogitavit nescio quid. 
79: Vivum nescio quem producis. 
Cluent. 143: Est nescio quis de eis, quos — . 
Leg. agr. II 28 : Ut nescio quid spectasse videatur. 

III 2: Quosdam strepitu significare nescio quid. 
7: Labefactat videlicet nescio quid. 
Flacc. 83: Ut nescio quid a te impetratum esse videatur. 
Sest. 23: Laudabat nescio quos. 
Vat. 23: Intolerandus ex scaeno nescio qui — . 
Pis. 62: Ita nescio quid istuc fractum est. 
Planc. 38: Libet tibi nescio quid etiam de illa tribu cri- 
minari. 
Mil. 14: Divisa sententia est — postulante nescio quo. 
Div. II 37: Cor subito non potuisse nescio quo avolare. 
Leg. II 3: Quare inest nescio quid. 
Tusc. I 92: Ut nescio quando obdormivit. 
Off. I 40: Quod se oblitum nescio quid diceret. 
Fam. V lOa, 1: De Catilio nescio quid scripsisti. 

XV 16,1: Fit nescio qui, ut — . 

Att. I 17,1: Te suspicari videbam, subesse nescio quid opinio- 
nis incommodae. 
V 17,5: Idem scripsit Hortensium dixisse nescio quid. 

VI 1,20: Ista admonitio nescio quid mihi significare visa est. 

VII 2,8: Quem ego propter litterularum nescio quid liben- 

ter vidi. 
VIII 14,3: Ait Lepidus eum nescio quo penetrasse. 

XII 35: Nunquam mihi venit in mentem, quo plus insum- 
ptum in monumentum esset quam nescio quid. 
37,4: Hirtius ad me scripsit, Cn. fugisse nescio quo. 
52,1: De ea re nescio quid te a Montano rogatum. 
XIII 38,1 : Exaravi nescio quid ad te. 
XV 5,3: Epistulam a nescio quo missam. 

XVI 5,1: Rumoris nescio quid afflaverat. 

13 C, 1: De Antonii itineribus nescio quid aliter audio. 

7* 



— 104 — 

4. 

Vocabula nescio quis, quid, cett. cum pronominibus, adiec- 
tivis, adverbiis, numeralibus coniunguntur. 
Sex.Rosc. 115: Ex eo T. Roscius non paulum nescio quid in rem 

suam convertit. 
Verr. V 170: Non unum nescio quem in crucem egisti. 
Font. 25: Ille nescio quis sapiens requiratur. 
Muren. 23: Istud nescio quid praeclarum aliquid esse. 
Flacc. 40: Supplet iste nescio qui et privatum se dedisse dicit. 
Arcli. 15: Tum illud nescio quid solere existere. 
Brut. 295: Addis nescio quid angustius. 

Or. 79: Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio 
unde ex abdito erutae atque in hoc oratore domi- 
nabuntur. 
Fin. IV 36: Cum ipse quoque animus non inane nescio quid sit. 

61: Platoni ipsi nescio quem illum anteponebas. 
Acad. II 81: At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, 
mille et octingenta stadia quod abesset, videbat. 
Tusc. I 49: Praeclarum nescio quid adepti sunt. 
Div. II 94: Illud nescio quid tenue. 

134: Cur ergo hic nescio qui thensaurum solus invenit? 
Fam.VII5,2: Ut illud nescio quid divinum videretur. 
IX 24,1: Ne nescio quid illud dediscas. 

XII 13,1 (Cassius): Fatale nescio quid tuae virtuti datum. 
XIII 1,3: Ut nescio quid illud — sibi concederes. 

XV 4,13: Quaeres fortasse, quid sit quod ego hoc nescio quid 
tanti aestimem. 
4,14: Si non ieiunum hoc nescio quid, quod — . 
Att. IV 16,9: Huic nescio cui putavi dandas esse litteras. 

IX 10,1: Hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere 
institui. 

XIII 10,1: Scribere ista nescio quae. — . 
19,3: Absolvi nescio quam bene. 

XIV 22,1: Statim hoc nescio quid exaravi. 

Brut. I 1,2: Qui et facilius iudicare possum quam ille ne- 

scio quis. 
Fr. A. IX 8: Vidisse aliud nescio quid illos iudices. 
F. V 93: Illud nescio quid, quod — . 



— 105 — 

II. 

Vox ncscio in sententiae capite posita est neque ullain vim 
ad rnoduiu conformandum affert. 

1. 
Ncscio quis, quid, cett. ad nomina appellativa sese applicant. 

a. 
nescio quo modo et quo pacto. 
Mil. 7(>: Nescio quo modo iam obduruerat. 
Brut. $2: Nescio quo modo huius exiliores orationes sunt. 
273: Nescio quo modo discessit a sese. 
Fin. II 44: Nescio quo modo populus cum illis facit. 

V 77: Nescio quo modo praetervolavit oratio. 
Acad. II 9: Nescio quo modo plerique errare malunt. 
Tusc. I 24: Nescio quo modo, dum lego, assentior. 

33: Nescio quo modo inhaeret in mentibus quasi sae- 

clorum quoddam augurium futurorum. 
77 : Nescio quo modo doctissimus quisque contra immor- 
talitatem disseruit. 
Div. I 55: Nescio quo modo me magis nostra delectant. 
II 118: Nescio quo modo isti philosophi videntur. 

119: Nescio quo modo nihil tam absurde dici potest. 
Senect. 82: Nescio quo modo prospiciebat. 
Lael. 89: Nescio quo modo verum est. 
Fam. V 15,3: Nescio quo modo me excludere videntur. 
Att. X 14,2: Nescio quo modo imbecillior est medicina quam 
morbus. 
XII 12,2: Nescio quo modo exspecto. 
XV16,b: Nescio quo modo olxog (filog. 
Brut. I 15,8: Nescio quo modo facilius in timore benigni quam 
in victoria grati reperiuntur. 
Mur. 43: Nescio quo pacto semper hoc fit. 
Flacc. 15: Nescio quo pacto elabitur. 
Deor. III224: Nescio quo pacto etiam decet. 

Fin V 13: Nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet. 
Tusc. III 80: Nescio quo pacto aberravit oratio. 
Leg III 19: Nescio quo pacto recreatus est. 

Lael. 100: Nescio quo pacto defluxit oratio. 
Q. fr. I 1.18: Nescio quo pacto delapsa est oratio. 



— 106 — 

Att. I 20,6: Nescio quo paeto retardantur. 
XII 37,2: Nescio quo pacto celebritatem requiro. 

b. 
Reliqua nomina appellativa. 
Verr. II 98: Nescio quo casu non respondet. 
Har.resp.55: Nescio quam fortunam exspectant. 
Fam. X 30,3: Nescio quo fato sum servatus. 

2. 
Nescio quis, quid, cett. per se ponuntur. 
Phil. II 36: Nescio quid conturbatus esse videris. 
De or. III 93 : Nescio quos dicere aiebant. 

Div. II 82: Nescio quid hoc modo nuntiat. 
Fam. VII 20,1: Nescio quid enim Velienses verebantur. 

VIII 6,4 (Caelius): Nescio quid amisit. 
Att. XII 52,2: Nescio quid videris dubitare. 

XIII 28,2: Nescio quid e quercu exsculpseram. 

48,1: Nescio quid in strepitu videor exaudisse. 
XV 4,1: Nescio quid ab eo litterularum. 

3. 
Nescio quis nomini proprio adiungitur. 
Att. VIII 16,2: Nescio quas eius Lucerias horrent. 

III. 
Horum igitur exemplorum permagno numero allato nunc, 
ut res magis fiat perspicua, ea addam enuntiata, in quibus vox 
nescio cum pronomine interrogativo coniuncta propriam retinet 
sententiam, ita ut interrogationis obliquae species appareat. 
Quod ubi fit, voci nescio pronomen interrogativum iuxta apponi 
non est necesse. Ac memorabile est, nescio in his periodis fere 
semper, paucis locis exceptis, post interrogationem esse positum, 
ita ut a pronomine interrogativo seiungeretur atque divelleretur. 
Septem tantum locis, quorum quinque sunt in epistulis, nescio 
antecedere inveni, in eamque adducor sententiam a Cicerone hoc 
verbum consulto esse postpositum, ut duae dicendi rationes quo- 
modo inter sese discreparent, eluceret. 

a. 
Nescio interrogationem sequitur. 
Sex. Rosc. 42 : Quid dicam, nescio. 
Verr. IV 1: Ego quo nomine appellem, nescio. 



— 107 — 

Verr. IV 88: Ea quo pacto distinguere possim, nescio. 
Cluent. 4: Quo me vertam, nescio. 
Catil. 1 1(>: Quae quibus a te initiata sacris sit, nescio. 
Har. resp. T>2: Quid sit, nescio. 
Prov. cons. 39 : Quo quisque animo futurus sit , nescio. 

Ligar. 1: Quo me vertam, nescio. 
Phil. II 107: Quid evenerit postea, nescio. 
Deor. II 195: De qua (arte) quid loquar, nescio. 
III 145: Quid profeceris, nescio. 
Brut. 190: Ego quae de me populi sit opinio, nescio. 
200: Sisenna quid dicat, nescio. 
Or. 168: Quid in iis hominis simile sit, nescio. 
Fin. IV 73: Bonum ex quo appellatum sit, nescio. 
Acad. II 136: Atrocitas tua quo modo irruperit, nescio. 
Nat.D.III15: Faunus quid sit, nescio. 
Div. I 16: Quae causa sit, nescio. 
Fam. I 9,25: Ego, quid ad te quisque scribat, nescio. 

II 16,1: Qua re acciderit, nescio. 

III 6,5: Te ubi visurus sim, nescio. 

V 2,3: Quid tu existimes, nescio. 
VI 22,3: Quid possim, nescio. 

VIII 5,1 (Caelius): Qua tu cura sis, nescio. 

8,10: (Caelius): Quid assequi possit, nescio. 
VIII 16,3 (Caelius): Quam spem habeant, nescio. 
XII 22,2: Quid futurum sit, nescio. 
XVI 8,2: Cui tu quantum credas, nescio. 
Q. fr. I 2,5: Tua quae fuerit cupiditas, nescio. 

III 3,3: Quid futurum sit, nescio. 
Att. II 21,5: Bibuli qui sit exitus futurus, nescio. 
III 10,1: Quid ea mihi possit, nescio. 
12,2: Quomodo exciderit, nescio, 
15,3: Quae unde sit prolata, nescio. 

V 3,2: Ad quas litteras tibi rescribi velis, nescio. 
VI 22: Quid ad Statium rescripserit, nescio. 

X 9A, 3 (Caelius): Quam isti spem habeant, nescio. 
VII I3a, 1: Quid sit acturus, nescio. 

XI 23.2: Quid sit in iis litteris, nescio. 

XII 40,2: Ego, quid homines reprehendant , nescio. 



- m - 

Att.XlII 38,1: Ad patrem de me quid scripserit, nescio. 
XIV 18,4: Quid facturus sit, nescio. 
XVla,5: Quid velit, nescio. 
19,1: Quid velit, nescio. 
19,2: Plane quid velit, nescio. 
b. 
Nescio antecedit. 
Sex.Rosc.42: Nescio, quae causa fuerit. 

Fin. II 62: Nescio, quid satis sit. 
Fam. VIII 1,1 (Caelius): Nescio, cuius otii esset. 
Att. VI 2,10: Nescio, quid sit. 
IX 14,2: Nescio, quid agam. 
XII 46: Nescio, quid intersit. 
Brut. I 17,1: Nescio, quid scribam tibi nisi unum. 

§ 26. Denique dicendum mihi videtur de iis enuntiatis 
relativis 1 ), quae locum interrogationum obliquarum obtinere 
quodam modo videri possunt. Permulti sunt loci, ubi Ciceronem 
post verba sentiendi aut declarandi pronomina demonstrativa 
et relativa inter sese coniunxisse videmus. Veluti, ut pauca 
afferam huius rei exempla: 
Quinct. 13: Verum his de rebus non necesse habeo dicere ea, 
quae me P. Quinctius cupit commemorare. 
Sex.Rosc. 105: Illa videamus, quae consecuta sunt. 
Caec. Div. 33: Haec, quae in medio posita sunt, commemoro. 

Pro quibus omnibus enuntiatis relativis interrogationes 
obliquas poni potuisse apparet : sed hac quam dixi structura 
tum Cicero videtur usus esse, cum res ut prorsus certas pro- 
ponere voluit. Atque talia qualia supra attuli exempla dubi- 
tandi causam praebere nullo modo possunt, quippe in quibus 
pronomine demonstrativo structura dilucide significetur. Aliter 
vero se habent ea enuntiata, quae pronomine demonstrativo non 
praemisso ex verbo declarandi aut sentiendi aut quaerendi pen- 
dent neque tamen coniunctivum recipiunt. Talibus locis editores 
nonnunquam inter sese dissentiunt, neque desunt, qui aut 
coniunctivos restituendos aut demonstrativa inserenda arbitren- 
tur esse. Facile autem elucet demonstrativum subintellegendum 



i) cf. Draeger: synt. § 404, 2\ Kuehner gramm. § 227,6. 



— 109 - 

esse, non inserendum, verbaque, tradita recte se habere. Atque 
in his quoque enuntiatis saepius propterea ut certani expromeret 
sententiam, Cicero relativam structuram interrogativae videtur 
mihi praeposuisse. Ceterum cf. Kuehner in gramm. II § 227,6: 
„Solche Stellen, in denen ein Substantiv, das auf einen Adjek- 
tivsatz bezogen ist, aus dem Hauptsatze in diesen versetzt ist, 
darf man nicht fur indirekte Fragen halten. Solche Satzgefuge 
rinden sich in allen Zeiten. — Auch nicht solche Stellen, in 
welchen vor dem Relativ ein Demonstrativ erganzt werden kann. 
Jedoch lassen sich solche Satze auch als abhangig darstellen und 
alsdann mufs naturlich der Conjunctiv stehen." Recte etiam 
Krueger utriusque constructionis naturam cognovit, cum haec dice- 
ret 1 )- »Der syntactische Unterschied zwischen einem (substantivi- 
schen) indirecten Fragesatze und einem (adjectivischen) Relativ- 
satze besteht darin, dafs jener unmittelbar auf das Verbum (oder 
den verbalen Begriff) des Hauptsatzes bezogen wird, wahrend 
dieser in attributiver Beziehung zu irgend einem wirklich gesetz- 
ten oder zu erganzenden demonstrativen Correlate oder zu 
irgend einem Nomen des Hauptsatzes steht." 

Nunc autem exempla afferre mihi liceat, quorum ratio ea 
est, ut correlativa notio subintellegenda et relativa natura agno- 
scenda sit: 
Verr. II 161: Quae sunt gesta, cognoscite. 

179: Si quae cognovi in Sicilia, quae accepi ab ipsis, 
diligenter exposuero. 
III 19: Dicent, quae necesse erit. 

IV 135: Longum est et non necessarium, commemorare, 
quae apud quosque visenda sunt tota Asia et Graccia. 
Mur. 22: Dicendum est, quod sentio. 

Flacc. 13: Dico, quod vereor. 
Har. resp.52: Dicam, quod sentio. 
Prov.cons.18: Quare diuam, quae sentio. 

Phil. V 3: Quod sentio, dicam. 
Sex.Rosc.94: Si velim commemorare, quae tum facta sunt. 2 ) 
De or. I 195: Dicam, quod sentio. 



») Gramm. lat. § 611, 2. 

>) In Sex. Kosc. 83 recte nunc legitur : Quaeramus maleficium ibi, ubi et est 
et inveniri potest. cf. C. Muelleri edit. Teubner. partis II vol. I p. XVI. 



— 110 — 

Brut. 151: Dicam, quod sentio. 
Or. 326: Ut brevissime dicam, quod sentio. 
Sen. 12: Nihil est admirabilius quam quo modo ille mortem 
filii tulit. 
18: Senatui quae sunt gerenda, praescribo. 
Tusc. I 12: Non dico fortasse etiam, quod sentio. *) 
IV 77: Nosti, quae sequuntur. 
Parad. 6: Dicam, quod sentio. 
Fam. II 18,3: Quae mihi veniebant in mentem, existimavi me ad 
te oportere scribere. 
IV 5,1: Quae mihi veniebant in mentem, decrevi brevi ad 
te perscribere. 
XI 2 (Brut.): Tu quae opus erunt, prospicies. 
XII 13,3 (Cass.): Ibi quae cognovimus, scribere ad vos 
voluimus. 
Q. fr. III 7,2: Romam cum venero, quae perspexero, scri- 

bam ad te. 
Att. XII 42,1: Videbam, quae scribis. 
Brut. I 3,1: Scripta ad te certo scio, quae gesta sunt. 
17,1: Scribam, quae sentio. 2 ) 
Neque mirum est eiusmodi exempla inveniri, in quibus pro 
indicativo coniunctivum positum videamus; in quae si diligentius 



*) Tusc. I 29 coniunctivum demomtrentur ex Augustino iure restituerunt edi- 

tores : cf. adn. in ed. Orell. altera. 
2 ) Nonnulli loci specie externa similes ita comparati sunt, ut interrogatio obli- 
qua adhiberi omnino non potuerit. cf. : 

Q. Eosc. 8: Ego quae clara sunt consuetudine, diutius dicere non debeo. 
Arch. 8: Est ridiculum quaerere, quae habere non possumus. 
Sest. 85: Dicam, quod sentio et quod mecum sentiunt omnes. 
Cael. 50 : Quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt, neglego. 
Invent. I 109: Quae sequuntur, deinceps in secundo libro dicemus. 
De or. I 119: Enuntiabo, quae adhuc semper tacui. 
Brut. 20: Expone, quod quaerimus. 
Part. or. 2": Sic et ego te meminisse intellegam, quae accepisti, et tu ordine 
audies, quae requires. 
45: Quoniam unde inveniuntur, quae ad fidem pertinent, habeo. 
Fin. II 21: Plane dicet, quod intcllegit. 
Acad. II 86: Pictor videt, quae nos non videmus. 
Fam. VI 13,2: Primum scribam, quod intellego et perspicio. 

XI 13a, 1 (Brutus): Attendere te volo, quae in manibus sunt 



— 111 — 

intuemur, coniunctivum ex aliis causis profectum esse inveni- 
nuis; velut 

a. 
ex oratione obliqua. 
Cluent. 84: Sapientissimum esse dicunt eum, cui, quod opus sit, 
ipsi veniat in mentem. 
Fam. VII 27,1: Negas me audere, quod sentiam, dicere. 

A 

ex qualitatis significatione. 
Fam. IV 1,2: Mihi in mentem venire nihil potest non modo quod 
sperem, sed vix, iam quod audeam optare. 
XIV 2,1 : Nec habeo, quod scribam. 
Att. I 12,4: Quod praeterea ad te scribam, non habeo. 
X 13,2: Non reperio, quod tibi scribam. 

XII 30,1: Quaero, quod ad te scribam. 

XIII 7,1: Non reperio, quod te rescripturum putem. 

XIV 7,2: Ad me aut quod ad rem pertineat, aut si nihil 

erit, quod in buccam venerit, scribes. 
XVI 15,3: Quod scribas, habebis quotidie. 

r- 

ex attractione modi. 
Q. fr. I 1,28: — Ut apud eos ipsos, quod ab iis didicerimus, 
velimus exprimere. 
In omnibus igitur his enuntiatis pronomen demonstrativum 
subintellegendum esse constat. Sed diversi ab his sunt alii qui- 
dam loci, quorum in uno vel altero si recte se habet indicati- 
vus, substantivum enuntiati primarii in secundarium transla- 
tum est: l ) 

Leg. agr. II 49 : Hic mihi parumper mentes vestras , Quirites, 
commovere videor, dum patefacio vobis, quas isti 
penitus abstrusas insidias se posuisse arbitrantur 2 ) 
contra Cn. Pompeii dignitatem. 
III 15: Quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc 
promulgavit 3 ) , ostendi. 



*) Nullius auctoritatis sunt lectiones ornatur de or. II 53 et transierunt 

Att. IX 9,4. 
*) arbitrentur coni. Lambinus. 
*) yromulgarit Graevius; fromulaverit Zumptius. 



— 112 — 

Fin. IV 67: Quo utuntur *) argurnento, operae pretium est con- 

siderare. 
Leg. I 27: Nam et oculi nimis arguti, quemadmodum affecti 

sumus 2 ), loquuntur. 
Off. II 23: Huius tyranni interitus declarat, quantum odium 
hominum valet 3 ) 
Acad. II 46: — Ut, quanta luce ea circumfusa sunt 4 ), possint 

agnoscere. 
Fam. VII 4: Vides, quanto post una futuri sumus. 5 ) 

VIII 15,1 (Caelius): Si scias, quam sollicitus sum 6 ) — . 
XIV 5,1: Etsi, in quam rempublicam venimus 1 ), intellego. 



*) utantur Lambinus. 

3 ) simus codex Heinsianus. 

3 ) valeat codex Bernensis (saec XIII). 

*) sint Davies. 

5 ) simus Ernesti. 

6 ) sim Ernesti. 

7 ) veniamus Lambinus. 



Vita. 



Natus sum Willibaldus Otto Gutsche Zullichaviae die XVII 
mens. Iul. a. h. s. LXIi patre Hermanno, qui in iudicio, ad quod 
provocatione certatur, consiliarius fuit, matre Flora, e gente 
Brutschke, quos adhuc superstites esse gaudeo et quam diu- 
tissime servatvm iri spero. Fidem profiteor evangelicam. Pri- 
ims litterarum elementis imbutus Francofarti (Viadr.) gymuasium 
Regium Fridericianum , cui tunc Carolus Kock, vir ut de rebus 
gymnasii optime meritus, ita maxime mihi colendus, praeerat, 
per decem annos usque ad ver anni LXXXI ^requentavi , quo 
anno maturitatis testimonio iustructus numero civium universi- 
tatis Fridericianae Halensis cum Vitebergensi consociatae ascrip- 
tus sum studiis philologicis operam daturus. Ibi per tria 
semestria scholis interfui virorum doctissimorum: Ewald, Ditten- 
berger, Dummler, Haym, Hiller, Keil, Zacher et proseminarii 
philologici, quod Hiller et Keil vv. d. d. moderabantur , sodalis 
fui. Deinde autvmno a. LXXXII Berolinum me contuli, ubi per 
sex menses praeceptoribus usus sum cum aliis viris ill , tum 
Kirchhoff, Koser, Vablen, Zeller. Ad exercitationes autem philo- 
logicas Vahlen benigne me admisit. Denique Halas reversus 
per tria semestria scholas auc^vi \ 'r. doct. Dittenberger, Duemm- 
ler, Haym, H^ler, Keil, Krobn, Leonhard, Neumann, Ulrici, 
Wenk; atque ut exercitationibus et proseminarii et seminarii 
philologici interessem, benignissime mihi permissum est. His 
omnibus vris illustrissimis optime de me meritis gratias ago 
quam maximas. Nunc ad studia mea philologica augenda in 
bibliotheca Regia universitatis Halensis occupatus sum. 



\ 



Sententiae controversae. 



i. 

Duo proedrorum geuera Atheuis nunquam fuerunt. 

II. 

Tragoedia nomen inde traxit, quod ehoreutae initio hirco- 
ruui speciem induerunt. 

III. 

Sophocl Electr. 495 sq. legenduin propono: 

I1q6 twvdi toi (.1 e'x €L > 
firjnme, f.irjuod^ ffttlv 
aipeyig nela teQag 
tolg dqwoi xai ovvdotuoiv. — 

IV. 

Falso C F. Hermannus „discrimen inter ideam boni et 
suammm bonum nullum esse Platoni" contendit. 



UNIVERSITY OF ILLINOIS-URBANA 

871C7.YGU C001 

DE INTERROGATIONIBUS OBLIQUIS APUD CICER 




3 0112 023667121